PL 204, col. 234

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

omnibus et intermissis ad tempus, vestrum ad nos
acceleretis adventum, ita ut infra Dominici Natalis
octavas, vestris in hoc opere et consiliis et auxiliis
in Domino perfruamur. Videtur autem nobis, nisi
forte vobis aliter videatur, ut Durandum hortari et
inducere debeatis, quod ad conservandam pacem
nostram pie ac prudenter invigilet, et assensum
suum contrariis suggestionibus non inclinet.
XXVIII. Ad Ludovicum regem Francorum.--De haereticis Albigensibus.
Piissimo Domino suo LUDOVICO, Dei gratia Francorum
regi, HENRICUS Claraevallensium pauperum

servus, immarcessibilem aeterni regni coronam.
Inter caetera fidei et pietatis insignia, quibus inter
reliquos mundi principes vestrae sublimitatis
apex singulari et fere unica devotione resplendet,
illud in vobis Christiani fervoris propositum amplectimur,
et laudamus quod de eliminanda haereticorum
incertitudine concepistis, in tantum ut animum
quoque regis Anglorum in eamdem, sicut audivimus,
induxistis pietatem. Gratias Deo super inenarrabili
dono ejus, de cujus munere venit ut in
terris positus de coelestibus cogitetis. Unus inventus
diebus his nostris, in quo praeter consuetudinem
principum memoria potissimum vigilet aeternorum.
Non ergo cessamus pauperes vestri de Claravalle,
sedulo pro vobis orantes ad Deum, ut vestrae

magnanimitatis vota grata, rata et acceptabilia
faciat, et omnes regiae dispositionis adnisus ad
gloriam suam et salutem vestram promoveat, ordinet
et disponat; specialiter autem in hoc opere
Christianae religionis et fidei copiam vobis gratiae
coelestis impendat, per quam dignus inveniamini
corona justitiae, tam propagator fidei, quam victis
infidelibus triumphator. Et nos quidem nuper ire
ad partes illas pro visitandis nostris domibus disponentes,
decreveramus faciem vestram etiam in hoc
ipsum praecedere, ut possemus aliquos ex infidelibus
illis prius ab erroribus suis, deinde ab ore
imminentis gladii liberare. Habita tamen deliberatione
nobiscum, praesensimus melius esse nobis

omnino desistere, ne ipsi forsitan ex monitis nostris
in sua redderentur perfidia cautiores. Vobis melius
decernitur hujus pugnae victoria, per quam favente
de supernis Altissimo, vel faciatis eos ad Ecclesiae
sinum reduces, vel a sinu regni propulsabitis contumaces.
De caetero nosse vos cupimus quidquid
forsitan alii dicant vobis, quod ad diem, qua comes
Henricus crucem assumpsit, inde licet vocati interesse
noluimus, quia dubitamus secundum ea
quae pridie acta fuerant, ne in aliquod vellent inutile
declinare consilium, quod nobis esset aliquatenus
inhonestum. Ibi tamen eadem die nec orationes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.