PL 204, col. 235

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

fratrum nostrorum, nec nostrae litterae defuerunt:
quibus per Dei gratiam et princeps animatus est ad
susceptionem crucis, et consiliarii ejus recto incesserunt
itinere veritatis.
XXIX. Ad omnes Christi fideles.--De rebus a se et sociis suis tempore legationis eorum adversus Albigenses gestis.
Audite, coeli, quod plangimus, sentiat terra gemitum
cordis nostri. Doleant vices Christi catholici
Christiani, et ad detrimentum fidei fidelis populus
ingemiscat. Quique terrigenae et filii hominum humanae
salutis damna deplorent, et generalis vitae
suae subversio ab omnibus viventibus generaliter
lugeatur. Stat contra phalangas Israel novus nostri

temporis Philisthaeus, haereticorum ordo, exercitus
perversorum, qui agminibus Dei viventis irreverenter
exprobrat, et Dominum majestatis impia praesumptione
blasphemat. Quid dubitas, o David?
quid trepidas, vir fidelis? Sume tibi fundam et lapidem,
percutiatur protinus in fronte blasphemus,
et caput nequam, quod impudenter erigitur, suo
tuis manibus mucrone tollatur. Si enim in hoc certamine
pars Christi vincitur, si vel ad modicum
et in puncto mater Ecclesia conculcatur, scimus
profecto causae nostrae deesse meritum, sed patronum.
Scimus quod non negabitur agonistae nostro
triumphus, si in amore Christi militet pugnaturus.
Verum quia juxta Veritatis verbum Domini messis
multa est, operarii autem pauci subintroierunt, audacter

tuorum, bone Jesu, depopulatores agrorum
parati sicut operarii subdoli acerba magis eradicare
quam matura demetere, et tuae messionis diem suis
disreptionibus praevenire. Ubi sunt ergo nunc agricolae
tui constituti super fertilem agrum et jucundum,
tuo cruore floridum, et aspersione pii sanguinis
irrigatum? Surgant et opitulentur nobis, et in
necessitate nos protegant, seque ad cruentas bestias
murum defensionis opponant. Surgite, inquam, surgite,
viri Patres, duces gentium, principes populorum.
Abigite feras pessimas quas vidimus, quas
monstramus, vel saltem vulpes parvulas effugate.
Et capere quidem melius; sed ad haec quis idoneus?
Non habent certos aditus, semitas ambulant--circulares;

et in quodam suarum fraudium labyrintho
monstra novissima reconduntur. Tanquam damula
de manu diffugiunt, et instar colubri tortuosi
quo eos plus astrinxeris facilius elabuntur. Deo autem
gratias, quia etsi capi nequeunt, fugari possunt;
ut cum prodiderint quod demoliebantur in
nobis confundantur et pereant in seipsis. Hoc autem
quam sit facile, per ea quae vidimus et tractavimus
approbamus, ut jam amodo si factum non
fuerit, non tam illorum nequitiam quam defectus
nostros nostrorumque negligentiam deploremus.
Contigit enim nuper ad imperium domini papae,
et hortatu piissimorum principum Ludovici Francorum,
et Henrici Anglorum, regum, venerabilem
Petrum apostolicae sedis legatum, virosque discretos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.