PL 204, col. 236

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

Pictavensem et Bathoniensem episcopos, nosque
in comitatu eorum urbem adire Tolosam, quae sicut
erat civitas maximae multitudinis, ita etiam dicebatur
mater haeresis et caput erroris. Perreximus ergo
ad illam, ut sciremus si juxta clamorem qui ascenderat,
esset dolor ejus. Et ecce inventa est plaga
ejus magna nimis, ita ut a planta pedis usque ad
verticem non esset in ea sanitas. Vere enim tertia
pars nobis nuntiata non fuerat de omnibus abominationibus
suis malis, quas civitas illa nobilis in
incredulitatis suae gremio confovebat. Locum in ea
sibi abominatio desolationis invenerat, et propheticorum
similitudo reptilium in latibulis ejus domicilium
obtinebat. Ibi haeretici principabantur in populo,
dominabantur in clero; eo quod sicut populus,

sic sacerdos; et interitum gregis ipsa configurabat
vita pastoris. Loquebantur haeretici, et omnes admirabantur.
Loquebatur Catholicus et dicebant:
Quis est hic? In stuporem et miraculum deducentes
si esset aliquis inter eos qui de verbo fidei auderet
aliquid vel mutire. Interim praevaluerat pestis in
terra, quod illi sibi non solum sacerdotes et pontifices
fecerant, sed etiam evangelistas habebant:
qui corrupta et cancellata evangelica veritate, nova
illis Evangelia cuderent, et de corde suo nequam
recentia dogmata seducto populo praedicarent.
Mentior, si non erat inter eos homo quidam aetate
grandaevus, rebus locuples, ornatus fratribus et amicis,
et magnus homo inter maximos civitatis:

quem ita, peccatis exigentibus, diabolus excaecarat,
ut seipsum Joannem evangelistam diceret, et Verbum
quod erat in principio apud Deum, ab alio
quodam rerum principio tanquam a Deo altero segregaret.
Hic erat in urbe illa pereuntium caput, et
princeps haereticorum; qui, licet tanquam laicus
idiota nil saperet, inter eos tamen velut quidam
diabolicae sapientiae fons perditionis latices emanabat.
Conveniebant ad eum nocte noctuae tenebrosae,
et ille indumento ad instar tunicae dalmaticaeque
vestitus, cum sederet inter eos tanquam rex
circumstante in exercitu, erat et inerat desipientium
praedicator. Totam penitus urbem discipulis suis et
disciplina repleverat; quippe cui aliquis de urbe
prae fortitudine sua resistere non auderet. In ipso

quoque introitu nostro tanta erat haereticorum ubique
licentia, ut nos quoque per vicos et plateas
recto itinere procedentes verbo subsannarent, digito
demonstrarent, nos apostatas, nos hypocritas,
nos haereticos conclamantes. Verum, procedente
tempore, et data nobis requie diebus paucis, nuntiatum
est uni de nobis verbum exhortationis assumere,
et de regula verae fidei coram infideli multitudine
disputare. Habito autem sermone orthodoxae
praedicationis ad plebem, conterriti sunt in Sion
peccatores, possedit tremor hypocritas, ut qui prius
obstruebant ora loquentium, jam apparere coram
loquentibus non auderent. Audires illico vel videres
vulpes transfiguratas in talpas, ut quae prius in
publico discurrebant, jam terrarum latebris, jam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.