PL 204, col. 237
Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne
sese cellulis immergerent cavernosis; et plantaria
sacra, quae jam non audebant in aperto commandere,
infra terrae viscera corroderent et necarent.
Ne autem pardus ille discolor pellis suae varietate
se proderet, sermonem sibi nequam callidis adinventionibus
firmaverunt, ut ad nostrae conformitatis
similitudinem simulandam, tracti ad discussionis
examen, quidquid nos credimus se credere mentirentur.
Ex illa ergo die dominus legatus, et nos alii, qui
cum feris bestiis congredi putabamus, ad perscrutandos
eos, quos timor et confusio tanquam ignobile
reptile in ima terrae detruserant, studium
totum convertimus et laborem, ut vel coacti prodirent
in publicum, et abjicerent in luce opera tenebrarum.
Factum est exinde, praecipiente legato,
ut juraret episcopus, et quidam de clero, et consules
civitatis aliique viri fideles, quos nondum in
aliquo perfidiae fama resperserat, ut quoscunque vel
hactenus noverant, vel nosse eos contingeret in
futuro, qui essent hujus haeresis vel complices, vel
actores, eorum nobis nomina scripto depromerent,
nulli penitus vel amore, vel pretio, vel cujuspiam
necesitudinis ratione parcentes. Cumque per dies
singulos innumera multitudo in catalogum illius
conscriptionis incederet, nominatus est inter alios
magnus ille Petrus Moranus, quem Joannem evangelistam,
ut supra diximus, nominabant. Super quo
nos omnes, communicato consilio, decrevimus ab
illo inchoare judicium, ut turba in reliquis perfida
contremisceret, cum falsi evangelistae versutiam
veri evangelii simplicitas condemnasset. Missis igitur
apparitoribus suis, praecepit eum comes Sancti
Aegidii, qui fideliter nobis aderat, accersiri. Sed
ille in multitudine divitiarum suarum et parentum
numerositate confidens, primae citationis edictum
fastuosae dilationis colludio declinavit. Altera ergo
die praedictus comes blanditiis magis quam terroribus
utens, eumdem Petrum per amicos et notos leniter
advocavit, et eum nobis tandem post difficultates
plurimas, mistis cum terrore blanditiis,
praesentavit. Tunc unus, qui loquebatur e nobis,
taliter eum exorsus est commonere: « Eia nunc,
Petre, tui te concives accusant, quod sanae fidei
regulis confutatis, in Arianae haeresis deveneris
pravitatem; imo per multiplicium errorum versutias
et ducas ipse alios, et ab aliis deducaris. » Ad
haec ille de profundo suspirans: In se non esse
hujusmodi, est prima fronte mentitus. Et requisitus
an hoc juramento probaret, simplici assertioni
suae tanquam viri nobilis et illustris credi oportere
contendit.
Caeterum, cum in exigendo juramento universi
pariter instaremus, promisit continuo se juraturum,
ne in hoc ipso deprehenderetur haereticus, si juxta
quod consuetudo erroris illius obtinuit, vitandi juramenti
existeret obstinatus. Mox igitur sanctorum
reliquiae honorabiliter efferuntur, cum tam solemni
reverentia et devotione susceptae, ut et fidelis populus