PL 204, col. 695

De sacramento altaris (Balduinus Cantuariensis), J. P. Migne

Deus est. Fide unionis credimus, quod unigenitus
Filius Dei humanam naturam in unitate personae
per mysterium Incarnationis sibi habet unitam.
Huic fidei adjuncta est fides unitatis, qua credimus,
unam esse personam in duabus naturis. Non enim
plenam fidem habet hujus unionis, qui credit duas
naturas in una persona non uniri, vel personam in
duabus naturis dividi. Fide communionis credimus
sacrosanctam Christi carnem vivificatricem et
sanctificatricem nobis dispensari, et communicari
in remissionem peccatorum, Deo mirabiliter dispensante;
qui hoc ipsum a nobis voluit in alimoniam
sumi, quod a se voluit pro nobis, et de nobis assumi.
Huic fidei adjuncta est fides passionis, quae in
oblatione sacrae communionis repraesentatur, ubi et

mors Domini annuntiatur.
Summa autem fidei nostrae haec est, cognoscere
Christum in Patre, Christum in carne, Christum in
altaris participatione. Omnia autem fidei mysteria
ad hanc summam colliguntur, et quaecunque scripta
sunt in lege et psalmis et prophetis, ad hunc
finem diriguntur, ut Christus cognoscatur, et agnitus
diligatur. Quicunque igitur justificatus per fidem,
digne et pie et fideliter sentit de sacramento unitatis,
sacramento unionis, et communionis, hic panem
angelorum qui in coelo est, hic panem vivum qui
de coelo descendit, hic carnem Christi manducat,
hic ipsum manducando participat, et participando
manducat. Hoc dictum sit de uno modo manducandi,
quo Christus fidetenus a justis manducatur; pro

quo uno tres modi distingui possunt, secundum fidem
unitatis, unionis et communionis. Aliud est
enim credere de divinitate Christi quod dignum est,
aliud de humanitate ejus quod verum est; aut secundum
gratiam dispensationis, qua se voluit de
nostra carne vestiri; aut secundum gratiam dispensationis,
qua nos voluit sua carne cibari. Verumtamen
plures modi ad unum modum generalem
colliguntur; quia una est fides catholica mysteria
continens divinitatis Christi et Incarnationis, et
sacrae communionis. De quo modo beatus Augustinus
dicit: « Crede et manducasti. » Alius vero modus
est, cum Christus non tantum fide et virtute
sacrae communionis in corde nostro suscipitur, vel

susceptus habetur; sed esu et usu et perceptione
ipsius corporis et sanguinis sui intra nos recipitur,
ut sit in nobis non solum per praesentiam divinitatis,
a qua conditi sumus, sed etiam per praesentiam corporis,
quo redempti sumus, sicut ipse repromisit,
et dixit: « Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem
saeculi [(Matth. XXVIII)] . » Dicit itaque:
« Qui manducat meam carnem et bibit meum
sanguinem, in me manet, et ego in illo [(Joan. VI)] . »
ET BIBIT MEUM SANGUINEM. Sicut caro Christi duobus
modis manducatur, sic et sanguis Christi duobus
modis bibitur; haustu scilicet ipsius sanguinis
in sacramento ac virtute fidei, ex qua justus vivit,
quae est etiam virtus sacramenti. Quantum ad
proprietatem substantiae pertinet, aliud est caro,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.