PL 205, col. 24
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
Sed modo, inquis, hunc librum evolvere volo, modo
illum. Fastidientis stomachi est multa degustare:
quae, ubi varia sunt et diversa, inquinant, non
alunt. Probatos itaque semper lege libros; et si
quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi,
aliqua tibi comparans in auxilium adversus omnia
vitia et omnem pestem; et cum multa percurreris,
unum excerpe quod illo die decoquas. Hoc quoque
ipse facio. Ex pluribus quae legi aliquid apprehendo et
excerpo. Item [(epist. 48, 16, 45)] : Etsi multum superesset
aetatis, parce dispensandum esset ut sufficeret
necessariis. Magna enim dementia est superfluitati
intendere in tanta temporis egestate. Non est opus
verbis, sed rebus. Haec est scientia rerum, quae magis
informat animum, vitam disponit, actiones
regit, agenda et omittenda demonstrat, sed et ad
amplustre, et per ancipitia fluctuantium dirigit
cursum. Nemo securus sine ea.
2 [(Epist. 19.)] Itaque cum breve sit tempus, cum
punctum et etiam minus puncto sit, quo vivimus,
cum retroacta tempora mors jam teneat, Domino