PL 205, col. 25

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

per horam saltem serviamus, brevitatemque imitantes,
colligamus utiliora capitula, sumpta tum ex
corpore sacrae Scripturae, tum ex bene dictis aliarum
scripturarum.
Quidquid enim ubicunque bene dictum est,
meum est, inquit Theologus [(epist. 16)] , ad vitiorum
singulorum redargutionem, et ad virtutum et morum
commendationem, et operum nostrorum directionem,
negotiorumque in Ecclesia emergentium decisionem.
In tribus igitur consistit exercitium sacrae Scripturae:
circa lectionem, disputationem et praedicationem.
Cuilibet istorum mater oblivionis et noverca
memoriae est nimia prolixitas. Lectio autem
est quasi fundamentum, et substratorium sequentium;

quia per eam caeterae utilitates comparantur.
Disputatio quasi paries est in hoc exercitio et aedificio;
quia nihil plene intelligitur, fideliterve praedicatur,
nisi prius dente disputationis frangatur.
Praedicatio vero, cui subserviunt priora, quasi tectum
est tegens fideles ab aestu, et a turbine vitiorum.
Post lectionem igitur sacrae Scripturae, et dubitabilium,
per disputationem, inquisitionem, et non
prius, praedicandum est; ut sic cortina cortinam
trahat, et caetera.
CAPUT II. De brevitate lectionis.
Gregorius brevitatem lectionis commendans, ab
eaque prolixitatem et superfluam expositionem

resecans, ait [(hom. 15, in Luc. VIII)] : Lectio ista
(scilicet: « Exiit qui seminat seminare semen suum, »
et caetera) non indiget expositione, sed admonitione.
Admonitoria igitur, quia per se patent,
seorsum in loco privato legantur; expositoria vero
et difficilia in scholis audiantur. Ad hoc, inquit
Hieronymus [(in c. I Isaiae)] , terenda sunt magistrorum
limina. Item idem [(in c. XVI Ezech.)] :
Cum Dominus ante offensam idololatriae illi populo
tantum Decalogum commisisset sufficientem ad salutem,
post illam multiplices contulit caeremonias,
quibus, meritis eorum exigentibus, onerati sunt et
afflicti. Eorum exemplo nos vereri debemus, quod,
cum Dominus tantummodo textum Evangelii Matthaei
Ecclesiae primitivae commisisset omnia necessaria

saluti continentem, meritis nostris exigentibus,
puta vanis exercitationibus, et inquisitionibus superfluis,
et peccatis aliis, glossarum multitudine,
lectionum superfluitate et prolixitate onerati sumus,
in quibus est tantum « labor et afflictio spiritus [(Eccle. I)] ;
» puta in glossis illis, quae non intra, sed
circa textum loquuntur. Item Isaias: « Quare appenditis
argentum vestrum, non in panibus [(Isa.
LV)] , » id est in ipsa refectione, 3 scilicet spiritualium
eloquiorum saturantium et necessariorum: « et
laborem vestrum, » scilicet studium, « non in saturitate, »
sed in foliis verborum, et in multitudine, quae
aurem praetervolant, et animum non satiant. Item
idem: « Ubi est litteratus, ubi est verba legis ponderans [(Isa. XXXIII)] ,
» scilicet Scriba et Pharisaeus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.