PL 205, col. 31
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
quidquid praedicaveris, ad mores in te, et in
aliis, exemplo tui, 8 informandos referas. Puta, in
te marcentia excita, tumida doma, fluida coerce,
soluta constringe, cupiditates tuas vexa et exstirpa,
ignorantiam tuam illumina [(SENEC., ep 89)] .
Pro disputationis utilitate, et contra ejusdem inutilitatem
monemur exemplo antiquorum. Patriarchae
enim opere et exemplo contra idololatriam pugnaverunt.
Prophetae verbo et exemplo filios Israel
contra inobedientiam corripuerunt. Apostoli verbo
et exemplo, et etiam morte contra infidelitatem praedicaverunt.
Doctores vero Ecclesiae contra haereses
in defensionem Evangelii et fidei disputaverunt.
Nos vero steriles in Ecclesia, nullumque fructum
ferentes in eo, in superfluis et vanis quaestionibus
languentes deficimus.
CAPUT IV. De temeritate quaestionum, et temerariis disputationibus.
« Simul insipiens et stultus peribunt [(Psal.
XLVIII)] . » De stultis disputationibus dictum est;
quae licet sint inutiles, quia tamen videntur habere
aliquid subtilitatis, alliciunt et decipiunt. Licet autem
stulti pereant, magis tamen insipientes, qui
de coelestibus supra vires et supra ea quae sufficiunt
ad salutem, inquirunt; qui vespis et pugionibus
Dominum Jesum exagitare videntur. Apostolus
contra tales invehitur, dicens: « Non plus sapere
quam oportet, sed, » etc. [(Rom. XII.)] Item Jeremiae
cap. XV: « Vae mihi, mater mea; quare me genuisti
virum rixae, » vel judicii? Alia littera: « Virum
discordiae, » vel qui judicer « in universa terra?
Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam, et
omnes maledicunt mihi: » contradicendo mihi et
ego eis. Ita et nos verbis maledicimus, et contradicimus
invicem, fere in nullo consentientes. Item
Job cap. XIX: « Nempe etsi ignoravi, mecum erit, »
de non necessariis, « ignorantia mea: » ita et
scientia, non contra ut scientia, quae evanescere
facit et superbire. Item Ecclesiasticus cap. XVI:
« Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, »
quibus comparantur et assimilantur curiosi.
Et ibidem: « Qui minoratur, » id est qui distribuitur
per multa « corde, cogitat inania. » Item
psalmo LXIII: « Scrutati sunt iniquitates, » etc.;
et Lucas cap. II: « Ecce hic positus est in ruinam,
et in resurrectionem multorum in Israel, et in
signum cui contradicetur. » Eo enim nato, statim
contradictum est ei ab Herode de regno [(Matth.
II)] ; passo, a Scribis et Pharisaeis de inscriptionis
titulo [(Joan. XIX)] ; et modo de humanitate ejus
contradicitur, et de aliis sacramentis, cum diversi
diversa et adversa super his sentiunt. Item
psalmo L: « Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti
mihi. » Incerta sunt, quae patent aliquibus
indiciis, de quibus tamen plura ignoramus quam
sciamus. Occulta sunt, quae omnino latent, de quibus
nulla habemus indicia, et haec et illa Dominus 9
David revelarat. Sed nunquid praesumimus David