PL 205, col. 37

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

super illum locum: Per custodiam mandatorum
pervenitur ad secreta mysteriorum. Item: « Intellectus
bonus omnibus facientibus eum [(Psal. CX)] , »
primo; item: « Bonitatem et disciplinam, et scientiam
doce me [(Psal. CXVIII)] . » Primo disciplinam,
postea scientiam. Item: « Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini: Beati qui scrutantur
testimonia ejus (ibid). » Quasi: Primo habeas
fundamentum vitae (scilicet innocentiam « ambulans
in lege Domini: » bene operando), tandem
scrutare ejus testimonia, ut majorem tibi compares
scientiam. Item Apostolus: « Attende tibi, et doctrinae [(I Tim. IV)] .
» Et idem, in regula apostolica,
praemittit ea quae ad vitam mundam sunt, ut:
« Oportet episcopum esse sobrium, castum [(Tit. I)] ; »

et hujusmodi; ultimo id quod ad doctrinam, inquiens:
In doctore, bona vita praecedat doctrinam
et praedicationem [(GREG., homil. 2 in Evang.)] . 14
Restat enim, ut ejus praedicatio contemnatur, cujus
vita despicitur. Item. Exemplo Domini, « qui coepit
facere et docere [(Act. I)] . » Item: Sacerdos legalis
primo induebatur superhumerali, deinde rationali.
Onera enim propria et proximorum ferenda sunt, et
opera legis implenda, primo scilicet, antequam
accedas ad ratiocinationem et doctrinam, quasi
prius habeas vitam mundam. Item: In figura horum
« Armus separationis, et pectusculum elevationis [(Exod. XXIX, XXXIX)]
» contingebat sacerdotibus.
Prius enim laborandum et operandum est, ut separeris
a malo antequam eleveris ad scientiam et

contemplationem mentis. Item: In tunica sacerdotis
erant, « mala punica (per quae fervor charitatis,
quae praecedit, denotatur) et tintinnabula, [(Exod.
XXXIX)] , » per quae sonoritas doctrinae et praedicationis,
quae sequitur. Obmutescit enim facundia,
ubi aegra subest conscientia. Item ex virtutibus:
« In virtute multa, Dominus verbum dabit evangelizantibus
virtute multa [(Psal. LXVII)] . » Ad utrumque
enim referendum est quod dicitur, « in virtute
multa » . Item: In sacra Scriptura res potius quam
verba loquuntur, « Res age, tutus eris (OVID. De
rem amoris. » In ea potius res persuadent quam
verba. Quod conjicitur exemplo Bernardi praedicantis
monialibus, et in principio sermonis obmutescentis

propter peccata illarum [(Vid. ejus Vitam, l. III,
c. 3)] . Quibus poenitentibus et confitentibus, pluit
eis imbrem de coelo sacrae Scripturae. Item: Exemplo
ejusdem praedicantis laicis teutonicis, et commoventis
eos ad fletum, quem tamen non intelligebant. Cujus
sermonem retexuit post eum quidam monachus
optimus interpres, quo loquente nihil moti sunt.
Qui enim non ardet non accendit. Saepe enim Deus
claudit ora prophetarum propter peccata populi.
Item philosophus: Magnificentior est sermo in
tenui panno et grabato cum pallida facie factus [(SENEC., epist. 20)] .
Nos autem tumentibus et
rubentibus buccis praedicamus verbum Dei, et idcirco
contemnitur. Item: Legitur in vitis Patrum [(lib. V, libello, III, n. 18)] ;
Eremitae quidam cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.