PL 205, col. 38

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

saecularibus quibusdam accesserunt ad Felicem
abbatem, petentes ab eo sermonem fieri; qui nihil
respondit illis. Illi iterum pulsaverunt, et iterum
obticuit. Tertio pulsaverunt, et respondit: Quia
non est sermo hodie. Sermo enim non est, nisi ei
respondeant vita loquentis, et meritum audientis.
Ad minus enim exigit vitae sanctitatem loquentis,
ut scilicet praecedat quasi fundamentum. Item:
Tractantes (legendo vel disputando, vel praedicando)
verbum Dei sine fundamento sanctitatis et vitae,
similes sunt Sodomitis pulsantibus ad ostium Loth,
et intrare volentibus ut turpia agerent, sed percussi
aorasia ostium invenire non valuerunt [(Gen. XIX)] .
Sic et quaerentes gloriam, quaestum, et hujusmodi
in sacra Scriptura, ex ea populare artificium faciendo,

caecati curiositate et peccatis aliis, non permittuntur
intrare. Item: Si Mariae Magdalenae ferventi
in dilectione prohibitum est a Domino ne
tangeret pedes ejus, quia nondum ascenderat ad
Patrem in corde suo [(Joan. XX)] , quanto magis prohiberi
deberemus a tactu horum pedum, scilicet
sacrae Scripturae, qui minus diligimus, quorum
etiam vita criminibus deturpata Domino fetet!
Item Job (cap VIII): « Spes hypocritae peribit, 15
et non placebit ei vecordia sua. » Gregorius
super hunc locum ait de Origene: Quia hic est qui
facit quod loquitur, et quod loquitur facit. Hypocrita
enim est qui aliud loquitur, aliud facit. Hypocritae
quidem proferunt verbum, sed non accendunt
auditores ad supernum desiderium.
CAPUT VII. De commendatione sacri eloquii.

Verbum quod de frigido pectore erumpit non
inflammat, quia, qui non ardet non accendit.
Item: « Ignitum eloquium tuum vehementer [(Psal.
VI)] ; » igne scilicet charitatis conditum, et ex charitate
prolatum, ut ignis ignem loquatur. Item: Ad
hoc in missione Spiritus sancti, idem super capita
apostolorum in igneis linguis apparuit [(Act. XXV)] ,
ut igniti ferventiore dilectione, ignita eloquia et omnibus
linguis proferrent. Item: « Ignem veni mittere
in terram, et quid volo nisi ut ardeat? » [(Luc. XII)] .
Item: Basilio magno praedicante videbatur audientibus
quod lingua ignea egrederetur ab ore ejus;

ex igne enim charitatis loquebatur. Item: Praedicante
Sebastiano, Zoe uxor Nicostrati ad illum ait:
« Video ante te angelum Domini tenentem tibi librum
apertum, de quo procedit universa tua praedicatio. »
Item Apostolus: « Os meum patet ad vos, o Corinthii,
quia dilatatum est » charitate « cor meum [(II Cor. VI)] .
» Aliter non patet in praedicatione, sed
ea habita ait Dominus: « Dilata os tuum, et ego
adimplebo illud [(Psal. LXXX)] . » Item David: « Dilatatum
est cor meum, et exsultavit lingua mea, »
etc. [(Psal. XV.)] Item Ezechieli, ait Dominus: « Fili
hominis, comede volumen istud [(Ezech. III)] , » in quo
erat scriptum Lamentatio, Carmen et Vae. Carmen
justificatorum, Lamentatio impoenitentium, Vae
damnatorum sive reproborum. De praemio enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.