PL 205, col. 43

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

sermonem in Epheso [(Act. XVIII)] in recessu
suo, paucis verbis locutus est. Sic et Athenis, in
quibus tamen omnia necessaria animae Christianae
reperiuntur, tum praelatorum ad praelationem et
regimen, tum subjectorum ad humilitatem consequendam.
Item Hieronymus in supradicta epistola:
Vivit Dominus, vivit sermo ejus, vivida sunt verba
ejus, quibus restituetur tibi filius, eo attestante qui
ait: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit,
vivet [(Joan. XI)] . » An contristaris et ignoras de
dormientibus, « sicut et caeteri qui spem non habent? » [(I Thess. IV.)]
Absit! Quia, « si credis quod
Jesus mortuus est et resurrexit, ita credimus, » etc. [(Ibid.)]
Ad hanc et per hanc vocem, mortem, quam
pro morte et dolore filii contraxeras a corde tuo

expellam, nunc reviviscas et consolationem recipias.
Item: « Vivus est sermo Dei et efficax, et
penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens et penetrans
usque ad divisionem animae et spiritus,
compagum quoque ac medullarum, nec non et cordis
cogitationum discretor [(Hebr. IV)] . »
CAPUT IX. De humilitate praedicationis.
Philosophus [(SENEC. ep. 114)] : Talis debet esse
oratio sapientis, qualis et vita ejus, non polita, non
fucata, non plausibilis movens homines ad risum,
et ad hujusmodi, sed tantum sensus sine ornatibus
verborum explicans simplici sermone. 20 Item [(Idem, ep. 75)] :
Cur cor tuum in verbo curato et
non vero capit oblectamentum? Cur auris pruritum?

Urendus es, secandus es. Urendus es in
corde, secandus in aure, ut talia a te seces et auferas,
ne talia volutet cor tuum et auscultet auris
tua. Periculosa enim sunt, etsi delectabilia. Item
idem: Ars de coelestibus pure traditur, aliae vero
artes ad ingenii exercitium sunt; haec autem in
negotium animarum. Non quaerit aegrotus eloquentem
medicum et formosum, compositum; sed prudentem,
curare scientem, benevolum et compositum
in sermone humili, et habitu mediocri, et statura
brevi, ne in magna praesumat. Sic et navis non
formosum gubernatorem, sed regere scientem quaerit.
Item, Hieronymus ad humilitatem sacrae Scripturae
invitans, ait: Hic est ille rusticanus vomer,

quo occidit Samgar sexcentos Philisthaeos [(Judic.
III)] ; et tu tot vitia et daemones, si rusticano et
humili sermone praedices, occides. Hoc enim gladio
interficiuntur potius quam gladio Ciceronis
Haec est mandibula asini super quam sedit Dominus,
qua Samson interfecit mille Philisthaeos [(Judic. XV)] .
Hoc est receptorium lactis, a quo David
limpidissimos quinque lapides elicuit, quibus
percussit et prostravit Goliam [(I Reg. XVII)] . Claros
dico lapides et naturales, non fucatos, non subornatos.
Subornatus enim sermo suspectus est, sicut
et judex subornatus, vel testis vel advocatus. Et nos
ergo declinantes ampullosa verba, et potius officiosa
quam utilia, ut pauperes et exsules, humilia sectemur,
poeta nos ad hoc invitante, qui ait:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.