PL 205, col. 44
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
Telephus et Peleus cum pauper et exsut uterque,
Projicit ampullas et sesquipedalia verba.
[(HORAT. De arte poet.)]
Item: Non assimilemur ei, qui se tragico defendit
hiatu.
Item:
Quid feret hic dignum tanto promissor hiatu?
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
Humani vultus, Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi, tunc tua me infortunia laedent,
[(ID. ibid.)]
et movebunt. Item: Ne desperes, quia:
Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem
Possis, et in parte tantum deponere morbum.
Sic inquit philosophus amico desolato. Etiam tu
praedicator dicas:

Possis, et ex toto tantum deponere morbum.
[(ID. epist. 1, lib. I.)]
Item: Haec sunt verba infantilia designata per
salivas defluentes per barbam David [(I Reg. XXI)] ,
et ideo virilia, quia: « Quod stultum est Dei, sapientius
est omnibus hominibus [(I Cor. I)] . » Item
Gregorius: De frabrica sermo veritatis non exit,
sed de natura. Et Hieronymus: Qui ad inscrutabilia
et secreta Dei non penetrat, et quod patet, et quod
non patet, in eloquio divini sermonis humili et recte
viventi patent.
21 Hucusque exercitii lectionis, disputationis, et
praedicationis semina et fundamenta jecimus, quibus
cuncta quae viderit ad eamdem materiam pertinentia
diligens lector poterit adjicere. Hoc unum tamen
moneo, ut utilia tantum et sufficientia apponat.
Alioquin, sicut Salomon testatur: « Faciendorum
librorum non erit numerus [(Eccle. XII)] . » Et Joannes
in Apocalypsi [(cap. XXII)] : « Ad hoc, inquit, nihil
adjicies. » Et in Legenda beati Martini legitur, quod
cui ad informationem vitae pauca sanctorum exempla
non sufficiunt, multa non proderunt.
CAPUT X. De suggillatione superbiae.
Omnia praedicta ad duo faciunt, scilicet, ut sciamus
« declinare a malo, et facere bonum [(Psal.
XXXVI)] . » Et, quia non potest vitari malum nisi cognitum
prius, a suggillatione superbiae (quae attestante
beato Augustino [(Expos. 2 in Psal. XVIII)] ,
est causa et principium omnium malorum et peccatorum)
inchoandum est. Hac quicunque caret, mundus
est, quia hoc peccatum est ultimum redeuntibus
ad Deum, quod recedentibus primum fuit. De qua
Hieronymus ait: Superbia ratione coelestis, coelestes
appetit mentes, et ad proprios revolans ortus, apponit
gloriam et puritatem hominum irrumpere, quae
de gloria et puritate angelorum erupit; ut quos
invenit participes naturae, faciat consortes ruinae.
Constructo enim spirituali aedificio justi, et rite omnibus
perfectis, innascitur ei et subrepit saepe superbia,
pro excellentia operum et virtutum quas
habet. Unde efficitur talis, ut jam cum Pharisaeo loquatur
attollente oculos in coelum, et dicente: « Non
sum sicut caeteri hominum, jejuno bis in Sabbato,