PL 205, col. 45

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

[(Luc. XVIII)] ,
etc., » cum Publicanus et humilis
econtra statuerit declinare oculos in terram percutiens
pectus suum, et dicens: « Deus, propitius
esto mihi peccatori [(ibid.)] . » Item Hieronymus [(Epist. ad Antonium de modestia, tom. I)]
:
Haec est quae angelum de sublimi ordine et gloria
angelorum dejecit in aerem caliginosum deputatum
ei in carcerem usque in diem judicii. Haec est quae
primum hominem de paradiso coelesti dejecit in
mundum, « et in lacum miseriae, et in lutum faecis [(Psal. XXXIX)] .
» Haec est quae populo Judaico elato,
quia « non fecit taliter omni nationi [(Psal. CXLVII)] , »
populum gentium prius non reputatum stillam
situlae [(Isa. XL)] , » praetulit, sicque « caput versum
est in caudam, et cauda in caput [(Deut. XXVIII)] . »

Item David: « Praevaricantes reputavi omnes peccatores
terrae [(Psal. CXVIII)] . » Sunt enim peccatores
coeli, et peccatores terrae. Peccatores vero coeli, sunt
sicut ille qui dixit: « Ponam in coelo solium meum,
et ero similis Altissimo [(Isa. XIV)] ; » et sicut ille qui
dixit: « Peccavi in coelum et coram te [(Luc. XV)] ; »
et hi, de quibus dicitur: « Posuerunt in coelum os
suum [(Psal. LXXII)] ; » et quicunque coeli incolae relinquunt
coelum: quales sunt, qui gratiam, quam infundente
Spiritu sancto acceperant, minuunt.
Peccatores autem terrae dicuntur, qui terrenis
involvuntur delictis, ut libido, 22 gastrimargia,
et hujusmodi. Item David: « Dominus justus concidet
cervices peccatorum [(Psal. CXXVIII)] , » id est

cervicosos et superbos peccatores conteret. Non
ait: Pedem vagum ad mala, non manum noxiam,
non oculum lascivum, vel quaecunque membra, quibus
itur ad malum, sed cervicem; quia nihil adeo
Deo displicet sicut cervix erecta post peccatum.
Item idem: « Si mei non fuerint dominati, tunc
immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo [(Psal. XVIII)] ;
» id est superbia. Nihil enim gravius
est quam « apostatare a Deo [(Eccle. X)] , » quod facit
superbia. Item idem: « Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me [(Psal.
XXXV)] . » Pes superbiae, id est superba affectio; et ita manus peccatoris,
cujusque scilicet suggerentis mihi
ut peccem, non me movere poterit. Rectus ordo. Radix
enim peccati superbia, per quam ad alia peccata

proceditur. Hoc est quod dicitur in alio psalmo:
« Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce
servo tuo; si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus
ero [(Psal. XVIII)] . » Item Hieronymus: Superbia
sputo comparatur. Non enim sufficit superbis
quod Deum offendunt, nisi et in faciem ejus conspuant.
Eriguntur enim et impingunt se in ipsum,
quia cum aliis vitiis recedunt a Deo. Unde: « Maledicti
qui fornicantur abs te [(Psal. LXXII)] ; » isti incurrunt et ingrassantur in eum. Item: Superbia
incoepit ab injuria Dei, ideoque Deus hoc vitium
super omnia vitia detestans, ait: Mihi reservetur
hic hostis meus, cum eo mihi est congressio. Unde
dicitur: « Superbis Deus resistit [(I Pet. V)] , » etc.:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.