PL 205, col. 46

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

. . . . . . . . . Frangit Deus omne superbum.
[(PRUDENT. Psychom. 4.)]
Non dicitur libidinosis, gastrimargis resistere, quae
tamen vitia abominatur, sed non adeo, ut superbiam.
Item idem: Superbia cornuta depingitur. Duo enim
habet cornua: unum contra dilectionem Dei, alterum
contra dilectionem proximi. Contra cornua, humilitatis,
scilicet dilectionis Dei et dilectionis proximi.
Unde praecipue hoc vitium Deum impugnat. De his cornibus
ait David: « Exaltabuntur cornua justi, et omnia
cornua peccatorum confringam [(Psal. LXXIV)] . »
Item Hieronymus [(Epist. ad Abigaum, t. I)] : Nihil
est quod ab ineunte aetate horruerim, sicut monstrum
superbiae, sicut cervicem erectam, sicut oculos
sublimes, sicut supercilium grave, sicut contumeliosam

humilitatem. Item David: « Domine
Deus meus, si feci istud [(Psal. VII)] ; » quasi peccatum
superbiae ignominiosum, quod nominare etiam
horrendum est, cum Domino maxime adversetur.
Item Ecclesiasticus [(cap. X)] : « Odibilis est coram Deo
et hominibus superbia, et exsecrabilis omnis iniquitas
gentium. » Item: « Arrogans et superbus odibilis
est in civitate. » Super omnia vitia detestatur
superbiam sacra Scriptura. Unde et Psalmista
fere in omni psalmo conqueritur de illa, ut ibi:
« Multiplicata est super me iniquitas superborum [(Psal. CXVIII)] .
» Et ibi: « Superbi inique agebant
usquequaque, » vel, « usque valde [(ibid.)] , » quia
alios peccantes peccando excedunt. Vel, « usquequaque, »

usque ad peccati consummationem. Omnis
enim peccati consummatio est superbia. Unde non
restat gravius et ulterius peccare quam per superbiam.
Item: « Coagulatum est sicut lac cor eorum [(ibid.)] ,
» id est superborum. Sicut enim lac coagulo
et fermento constringitur 23 et indurescit, sic et
fermento superbiae lac superborum constringitur,
ne dilectio eorum extendatur usque ad proximum
et inimicum, ad quem deberet extendi, ergo nec ad
Deum. Item Gregorius [(lib. VIII, Moral. c. 30 et lib.
XXXIV, cap. 18)] : Sicut humilitas omnia vitia enervat,
omnes quoque virtutes colligit et roborat, sic et
superbia omnes virtutes destruit et dissipat, omniaque
vitia coacervat et consolidat. Item: In porta
religionis Christianae sub attestatione profitetur catechizandus

quod abrenuntiat diabolo, ut principi et
auctori omnium malorum, et omnibus operibus ejus,
et praecipue pompis ejus, quae difficilius caventur,
et nonnisi cum maxima cautela. Opera enim ejus,
quae consistunt in illicitis, manifestius patent, et
ideo facilius caventur. Pompae vero in licitis, et in
usu licitorum, quae accedente superbia fiunt illicita;
ut in superfluitate et apparatu vestium pretioso, in
sellis deauratis, et in calcaribus, et frenis, ubi magis
relucet et nitet aurum, quam in altaribus. Sed
nonne in usu temporalium distincta est meta, certusque
modus et limites, quos non licet excedere
sine peccato? Nonne natura haec distinxit? Nonne
et sancti, ut Apostolus: « Habentes vestimenta et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.