PL 205, col. 47

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

alimenta his contenti sunt? » [(I Tim. VI.)] Nunquid
aliquis sic se pascendo et vestiendo, sicut hodie
fit, in primitiva. Ecclesia peccaret mortaliter? Nunquid
non corriperetur super hujusmodi? et si tunc
fuerit peccatum mortale, quomodo desiit esse peccatum?
Sed objicies: Quia vivendum est cuilibet pro
modulo suae personae, et secundum mores bonos,
et consuetudines illorum, inter quos vivitur, ita ut
his occasione movendae concupiscentiae non studeant,
nec in se, nec aliis; sed quousque protendetur
haec consuetudo? Nunquid non poterit usque
ad superfluitatem porrigi? Sed quis sciolus est consuetudinis
illius honestae licitae, et limitatae, de qua
dicitur et intelligenda est auctoritas, cum singulis

diebus consuetudinibus pristinis aliquid adjiciatur,
tum scilicet consuetudini vestiendi se, tum aliis?
Item: Quantum sit monstruni superbiae ostendit
ortus ejus. Oritur enim quandoque a dono fortunae,
et hoc multiplici: ut a divitiis, quia « Abundantia
panis, et superbia vitae causa fuit peccati Sodomorum. »
Item: « Adipem suum concluserunt, os eorum
locutum est superbiam [(Ezech. XVI)] . » Item:
Vide quid faciat otium et cibus alienus: « In labore
hominum non sunt, » etc. [(Psal. XVI.)] « Prodiit quasi
ex adipe iniquitas eorum [(Psal. LXXII)] . »
Ab habitu etiam exteriori et interiori procedit
quandoque superbia, ut est vestitus, victus, equorum,
familiae, et hujusmodi. Unde Sebastianus:

Nunquam hic Christianus fuit, quia saporum lautitiam
dilexit. Ita et philosophus [(SENECA, ep. 87)]
vectus in vehiculo confracto; ita debilibus asinis
et macris trahentibus illud, solo motu vitam testantibus,
mulioneque discalceato et fere nudo, illis,
quos obviam habuit, quaerentibus, si ejus esset vehiculum,
respondit: Non, sed alienum sibi commodatum.
Rediens autem ad humilitatem et cor
suum, ait: Quid feci modicitatem meam negans,
quasi superbe et male excusans? 24 Qui enim sordido
erubescit, nonnunquam pretioso gloriabitur.
Quandoque a dono naturae oritur superbia, ut scientiae,
ingenii, memoriae, industriae, vocis delectabilis,
rationis et hujusmodi. Unde Benedictus [(B. GREGOR.
In II Dialog. lib.)] Romae timens monstrum superbiae

cum ingenio et scientia superare se videret coaetaneos
suos adolescentes, « recessit a studio prudenter
nescius, et sapienter indoctus. » Apostolus
etiam ait: « Scientia inflat, charitas aedificat [(I Cor.
VIII)] . » Et Augustinus Hieronymo scribens: Malo ut
cesset scientia ista, quae inflat, quam pereat quae
aedificat, scilicet charitas. A generis etiam nobilitate
oritur superbia. Sed tolle Annibalem tuum, precor;
miserum enim est aliorum incumbere famae. Quis
fructus generis, si coram lepidis male vivitur?
Nobilitas animi sola est atque unica virtus.
Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta,
. . Quis generosa putet nisi fortia? Sed tu
Nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.
A pulchritudine etiam oritur superbia. Unde:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.