PL 207, col. 1141
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Et saturabatur, quia cunctis sufficiebat.
Mysterium magnum nostro sub tempore tandem
Enituit, causamque parit res mystica grandem.
Manna quidem Dominus de Virgine matre creatur,
Cujus in altari corpus de pane sacratur.
Sed quam dissimiles sunt hic cibus et cibus ille?
Nam cibus hic Deus est: cibus alter, ut umbra favillae.
Ille cibus periit, et edentes hunc perierunt,
Qui panem vitae Christum non esurierunt.
O panis sacer et fidei laudabile munus!
Omnibus omnis adest et sufficit omnibus unus.
CAPUT VI. Quod panis et caro Christi non in merito efficitur consecrantis, sed in verbo et in virtute Creatoris, et quod a bono nil majus, nec a malo minus perficitur.
Angelus hunc panem sitit, esurit, hoc recreatur.
Hoc dum vivit adhuc peregrinus homo, vegetatur.
Quam felix panis, caro felix, hostia dives!
In terris homines, qui pascit in aethere cives.
Non capit hinc justus magis, aut minus hinc homo nequam,
Christus namque sui partem facit omnibus aequam.
Si male sumentem trahit ad mortem sua noxa,
Sumentem digne sublimat in aethere doxa.
Hic panis dum presbyteri benedicitur ore,
Non est in pravo minus aut magis in meliore.
Sit licet immundus qui sacrae praesidet arae,
Sorde tamen nulla valet hoc sacrum maculare.
Par verbi est virtus, licet impar vita sacrantis,
Nec creat illud opus homo, sed vis cuncta creantis.
CAPUT VII. Quod presbyter in consecratione sacrificium commemorans, et imitans cum lacrymis passionem Christi, sit Christus et crucifixus, et sacrificans et sacrificatus.
Assistens arae pro sacris presbyter orat
Mensam coelestem Deus implet, gratia rorat.
Compluit a superis divina potentia totum,
Quidquid presbyteri sacrat admirabile votum.
Nil aliud sacrifex est quam Christi simulacrum,
Dum tractat corpus Christi cum sanguine sacrum.
Dumque suos oculos in coelum cordaque figit,
Extendendo manus et brachia, se crucifigit.
Et dum quae fuerit mors Christi flendo retractat,
Facta suae carnis Domino velut in cruce mactat.
Sic Christum Christus offert homo victima factus,
Sicque crucem patitur, dum commemorat crucis actus.