PL 207, col. 1142

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Qui recto Christus quomodo crucifixus et unctus,
Per fidei membrum cum Christi corpore junctus.
CAPUT VIII. Quod solus Deus sanctificator et administrator sit sacrificii, presbyter vero tantum minister; quodque eodem verbo caro fiat in altari, quo creata est in utero virginali.
Non alius celebrat, quamvis alius videatur,
Mysterium sacrum verbum Deus hoc operatur.
Verbum namque caro factum sacra verba magistrat,
Et per sacrificem carnem de pane ministrat.
Hic opus, hic opifex Deus est: sacrat atque sacratur,
Fitque creatura, per quem res cuncta creatur.
Nam res quae panis pridem substantia mansit,
In Christi carnem Deitatis munere transit.
Nescit homo, nescit, stupet angelus hoc ita factum,
Arcanique sacri pavet inscrutabile pactum.
Nescit quo modulo, quo virtutis documento,
Rex elementa creans, prodit Deus ex elemento.
Sed dextrae Excelsi talis mutatio cedit,
Quo viget omne quod est, cui mundus et aether obedit.
CAPUT IX. Quod coelestium vasorum figulus potest in altari modicam panis portionem in melius, hoc est in carnis suae gloriam permutare, qui humanitatis nostrae testam assumptam et igne passionis suae excoctam, de morte potuit ad vitam reformare.
Possibile est illi, qui novit cuncta creare,
Ex alio rursus aliud quiddam renovare.
Molle lutum figulus, cum vult, et quomodo tornat,
Qui nova vasa creans, ea cambit, et aptius ornat.
Paret opus Domino, cui praeminet illa potestas
Ut reparare queat, quas vult dissolvere, testas.
Filius ergo Dei virtusque Patris manifesta
Ad nos descendit, quem texit carnea testa.
Attamen haec testa crucis in clibano bene cocta,
Arte fuit figuli de morte resurgere docta.
Sed sane cocta, quam non aqua noxia mollit,
Quae mundi maculas, et nostra superflua tollit.
Dura nimis testa, quae Tartara fortia fregit,
Et redimens hominem cruce, mortem morte subegit.
Manat ab hac testa summae bonitatis olivum.
Quod fugat in lavacro baptismatis omne nocivum.
Testa quidem felix, quae vitae fonte repleta,
Corpora nostra fovet, animas quoque pace quieta.
Hac simili testa divina lucerna resplendet,
Unde sacrae mensae dapibus benedictio pendet.
Et quia nostra fides abscessit, prorsus inanem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.