PL 207, col. 1143

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

In sacra coena sine vino sumere panem:
A Domino vinum percepto pane petamus;
Quid sacramenti sit in illo perspiciamus.
Nil edisse prius prodest, si, quando sitimus,
Nulla parte sitim nostram compescere quimus.
Sint desiderii post escas pocula magni,
Praesertim quia carnes assas sumpsimus agni.
Assa caro nobis facit ora magis sitibunda,
Quam tenerae carnes, quas mollis decoquit unda.
Ergo, favente Deo, de mentis fonte propino,
Quidquid mysterii de sacro sentio vino.
CAPUT X. Quod nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne recte communicatur. Sicut in Melchisedech praesignatum est, qui in typo Salvatoris nostri, panem et vinum simul libasse legitur.

Fertur ad altare vinum cum pane, litatur
Munus utrumque Deo, cum pascha novum celebratur.
Gaudet utraque Deus, laudans acceptat utrumque.
Per quod mortalem Christum liquet esse, Deumque:
Esse Deum, quia se Christus sub utroque reformat;
Mortalem, quoniam mortem crucis inde renormat.
Illa duo de se tellus et vinea profert,
Presbyterique manu genitori Filius offert.
Quod per Melchisedech fuit olim significatum,
Libantem Domino panem vinumque sacratum.
Hujus in historiis patrem reperire nequimus:
Hujus nec matrem, nec avorum nomina scimus.
Quis signatur eo, nisi Christus homo sine patre?
Natus ab aeterno de Patre Deo sine matre.
Hunc ego pontificem summum probo, jureque regem,
Qui penetrat coelum, qui donat ab aethere legem.
Panis confirmans, hic est, et vitis abundans,
Laetificans animas, et eas a crimine mundans.
Hunc panem, vitem sacram, flos virginitatis
Edidit huic mundo fructum plenum Deitatis.
Hoc de pane caro, de vite cruor sacer exit,
Quae male ne videant homines sapientia texit.
CAPUT XI. Profunda coelestium secretorum ideo Dominus occulturi voluit, ut perfidis celarentur, et fidelibus meritum de virtute fidei cresceret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.