PL 207, col. 1144
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Arcanum coeli Dominus pro tempore celat,
Et poscente fide, cui vult, et quando, revelat,
A nostris oculis ideo sunt ista remota,
Nec penitus nobis, nisi mentis lumine, nota.
Ut sic nostra fides ad justitiam doceatur,
Et fidei major merces exinde sequatur.
Aut ideo voluit Deus haec arcana latere;
Ex hoc ne risum posset Judaea movere.
Si caesi carnes hominis crudas ederemus,
Sanguinis et calicem crudi crudum biberemus,
Ergo cibi potusque sacri ratione fruamur.
Perque fidem non per speciem sursum gradiamur,
Quae quia corporeo visu, gustuque nequimus
Qualia sint jure discernere, mente velimus.
Mens sacrata Deo gustu probet interiori,
Quod lux, quod lingua sensu nequit exteriori.
Nec modus aut species panis sunt inspicienda,
Imo sacramenti virtus est corde tenenda.
Sed neque de vino quisquam, nisi prospera speret!
Nam menti sanguis, vinum conspectibus haeret.
Sed quamvis vini videatur habere liquorem
Subveniente fide, sacrum liquet esse cruorem.
Hic est ille cruor, qui Christi vulnere fusus,
Ore sacerdotis animarum transit in usus.
Utque sacramento res possit nulla deesse,
Debet in altari vino fons vivus inesse.
CAPUT XII. Aqua pariter vino admiscetur, quia utrumque simul in cruce de latere Salvatoris emanavit, sanguis videlicet redemptionis, et aqua baptismatis per quod Ecclesia signatur.
Admiscetur aqua vino, qua significamur,
Nos qui salvificis alimentis vivificamur.
Significantur aqua populi, quos gratia munit,
Quos quasi membra suo capiti Christi cruor unit.
Porro, si Domino vinum sine fonte litatur,