PL 207, col. 1145

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Passio quod Christi fuerit pro gente negatur.
Nam si, quod redimi deberet, plasma deesset,
Tanta tulisse Deum sine causa non opus esset.
Econtra, si fons vini fuerit sine misto,
Monstratur quomodo gens sola manet sine Christo.
Nil fons salvificus sine sanguine propitiatur,
Et sine fonte sacro sanguis nihil hic operatur.
Sic utrumque simul decet in libamine sisti,
Sicut utrumque simul fluxit de vulnere Christi.
Vitis vera Deus, fons vitae Christus habetur:
Fons de fonte, cruor de vite venire videtur.
Quare non aliud alio sine sacrificatur,
Deum sic ad plenum sacra passio commemoratur.
CAPUT XIII. In consecratione Dominici sanguinis prius, videlicet in coena, aquam vino mistam non legimus, sed ut huic sacramento nihil deesset ad commemorationem Dominicae passionis, apostoli eorumque successores hoc fieri decreverunt.

Hoc in natali calicis non est celebratum
Quando Pascha Novum Vetus est post Pascha dicatum;
Nam panem tantum Dominus vinique liquorem
In propriam mutans carnem, sacrumque cruorem
Discipulis legitur coenantibus attribuisse,
Utque sui memores faciamus idem, docuisse.
Mira Dei virtus, qui coenat, coena fit idem
Coenans quotidie nobiscum, sicut ibidem.
Et quoniam lateris de vulnere sanguis et unda
Effluxere simul, ablutio nostra secunda:
Decrevit Patrum veterum censura modesta,
Ut sint illa duo simul ad Paschalia festa.
Ut quod in altari factum crucis esse videtur,
Hoc in honore crucis nunc a nobis iteretur.
Implent mysterium sacrum tria, fons, caro, sanguis.
Quae tria nos redimunt, et ab his tribus interit anguis.
Unum de tribus his, sacrae qui subtrahit arae,
Non digne poterit sine causa sacrificare.
CAPUT XIV. Licet vinum et aqua ante consecrationem in altari typice misceantur, post nonnisi sanguis bibitur, quia in sanguinem demutatur aqua, ut populus, qui per illam figuratur in melius se transmutatum, dum ista digne percipit, indicetur.
Sed licet in mensa Domini tria constituantur
Munera; sunt tantum duo postquam sacrificantur.
Est aqua mista prius, sed vino quando sacratur
Non nisi sanguis erit, quo spiritus intus alatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.