PL 207, col. 1146

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Mystica res dat aquam. Christi cruor ebibit illam.
Nam transfert nostram Deus in sua membra favillam.
Transfert quando suum per corpus ei sociamur,
Perque fidem tanto capiti nova membra creamur.
Transfert et pridem cum chrismatis unctio sacri
Nos populos facit esse novos in fonte lavacri.
Sed lavacri fontem fons vulneris iste figurat,
Et per utrumque Deus animarum vulnera curat.
Quorum corda prius facit in baptismate munda,
Post lavacrum lapsos emundat sanguinis unda.
Ergo duo tantum cruor et caro percipiuntur,
Tertia res types est populorum, qui redimuntur.
Altera res saturat, sed inebriat altera mentem,
Catholicamque Deo confoederat utraque gentem.
His gemmis gemina substantia nostra resultat,
Quam per Adam veterem mortis sententia multat.
Sanguine vita calet, gaudet caro carne refecta.
Gaudet utroque bono refici mundata senecta.
His renovatur homo peccatis inveteratus
Hisque reviviscit fidei virtute renatus;
His humana suum natura resumpsit honorem.
His serpentinum gaudet superasse furorem.
CAPUT XV. Quod ante legem et in lege sanctis Patribus regni coelorum janua clausa fuerit; post datam vero gratiam, latroni omnibusque pie poenitentibus reserata sit.
Jam paradisiacam primus petit incola sedem,
Jamque redemptus homo coelum sibi vindicat aedem.
Crux facit hoc, cujus rutilans super omnia splendor
Hostes humani generis prosternit in Endor.
Crux Domini thronus est coeli, barathrique catena.
Crux coeli clavis, via vitae, mortis habena.
Crux penetrat coelum, replet orbem, scindit abyssum.
Frontibus in nostris crux impressit crucifixum.
Jam thau inscriptum nullius fronte videmus;
Ex quo signa crucis nobis impressa tenemus.
Mystica signa crucis sacer ille character habebat,
Qui gladium mortis pestemque malam prohibebat.
Nunc quia nos redimit vitalis gratia ligni,
Deletur typici sub signo littera signi.
Crux patefecit iter tendentibus ad paradisum:
Namque quod obstabat jus est fatale recisum.
Ensifer ille Dei cherubim aditu patefacto,
Christicolas intrare modo sinit ense retracto.
Flammivomus gladius versatilis ille quiescit,
Laetaque Christicolis paradisi porta patescit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.