PL 207, col. 1149

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

At semen Christum, Judaeam petra figurat
Fertilitate carens, quae semper saxea durat.
Hoc est frumenti granum, quod terra fidelis
Germinat assidue, reddens sua semina coelis.
Hoc grano coeli sunt horrea multiplicata.
Urbs sacra Hierusalem pinguescit eo satiata.
Hoc est frumenti granum, quod ab aethere venit,
Cujus adeps animas nostras et corpora lenit,
Illud sponte cadens in terram mortificatum
Est prius, atque per hoc surrexit multiplicatum.
Ex uno multis affluxit copia granis,
De quibus efficitur nunc vivus in aethere panis.
Nam quoties Christo crescente fide generamur
Ex uno grano, quasi plurima grana creamur.
Cujus cum sapimus carnes vel sanguinis haustum,
Unus fit panis unumque fit hoc holocaustum.
Una sic in carne duo simul esse leguntur,
Christus et Ecclesia sic unum constituuntur.
Sic Deus in nobis, et in illo nos habitamus,
Dum caput hic nobis, illi nos umbra paramus.
Sic tanto capiti membrum quodcunque cohaeret,
In Christi semper se corpore vivere speret.
Nec semel hinc labens turpi se labe recidat.
Aut Christi membrum meretricis falce recidat,
Non valet hoc membrum Christi de corpore dici,
Quod servit Satanae, quod subditur et meretrici.
Immaculatus amat sponsus sponsam immaculatam,
Foedere virgineo sibi coelitus associatam.
CAPUT XIX. Ne quisquam membrum diaboli factus ad corpus Dominicum more Judae accedere praesumat, quem non tantum prioris culpae conscientia damnavit, quam quod adhuc peccator et immundus ad sacram mensam praesumptuose accedere non formidavit.

Quapropter quisquis non es de corpore Christi,
Dum sordescis adhuc, et nondum poenituisti,
Ad Domini mensam non est tunc accelerare.
Ne si praesumas, Judae similis videare.
Judas omnimodis se deliquisse sciebat,
Et tamen a sacris epulis se non retrahebat,
Dupliciter reus hic tam crimine proditionis,
Quam de contemptu violatae religionis.
Quare judicio Domini mala tanta sequente,
Introiit Satanas in eum cum pane repente:
Ergo punit eum sententia, poenaque duplex,
Quod non ante sacrum fuerit pro crimine supplex,
Praebet in Ecclesia Judas exempla futuris.
Ne corpus Christi manibus tractent nisi puris.
Nam qui cum Juda male percipit, excipietur.
Qui bene cum Petro, caput ad Christum referetur.
CAPUT XX. Quod nulli fidelium ignorare liceat Dominici corporis et sanguinis sacramentum, quod in Ecclesia celebratur, ne forte ex eo quod ignorat, ad illum percipiendum censeatur indignus.
Percipiunt multi sacra; sed quid percipiatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.