PL 207, col. 1150
Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne
Ignorant penitus, quibus ultio dira minatur.
Omnis id ignorans ignoratur, quia nescit
Unde salus oritur, veniae fons unde patescit.
Ignoranter homo comedens de sanctificatis
Sicut ait Moyses, poenam feret inscietatis.
Additur huic Salomon sacrum formans paradigma,
In quo mysterium sacri praefulget aenigma,
Quando sedes, inquit, ad prandia celsa potentis
Quos comedas, attende, cibos discrimine mentis;
Nam quid proficiat menti caro vivificatrix,
Scire prius debet ratio virtutis amatrix.
Nos monet hinc psalmus regis simul atque Prophetae,
Est quoniam suavis Dominus, gustate, videte.
Unde patet quomodo nonnulli presbyterorum
Ignorant penitus virtus sit quanta sacrorum.
Si bene quae virtus viget in sacris homo sciret,
Mensam coelestem nunquam nisi mundus adiret.
Nunc quia non didicit sacra, percipit irreverenter,
Judiciumque sibi sumit, mortemque patenter.
Sicque fit ut Christi caro, quae datur ad medicinam,
Protinus hic mortis laqueum paret atque ruinam.
Nam, quamvis aliquis sit vitae religiosae,
Dum nescit quid agit, vivit sibi perniciose.
Quomodo mysterii sacri defendit honorem
Ejus, qui nondum gustavit mente saporem?
Ut nequit absque fide perfectio stare sacrorum,
Sic sine doctrina non stabit cultus eorum.
Ergo qui nescit, hic discat et hic veneretur,
Ne contemptoris mulcta quandoque gravetur.
CAPUT XXI. Quod presbyterum quemque sacramenta Dominica scire oporteat, quibus subjectum sibi populum erudiat, et ad veram fidem instruat, sine quibus fungi sacerdotio digne non poterit.
Scire velit primum quid victima sit generalis,
Quid lignum vitae, quid pastus spiritualis,
Quidve sit ara, calix, quid in hoc aqua fusa, merumque,
Quae duo sunt unum, postquam sacratur utrumque,
Denique cur calicem crux signet, crux aret aram
Agni pro nobis occisi sanguine claram.
Scire velit quid diluvium tulit, abstulit unda,
Unda profunda quidem, sed et ipsa figura profunda
Cur baptismatis insit chrismatis unctio fonti:
Quidve renatorum crux conferat illita fronti.
Sed quid sacrorum Domini penetramus abyssum?
Omnia scire velit sacrifex, quibus itur ad ipsum.
Talia qui nescit; quid culpa est, quidque gravamen,
Nec sibi nec populo conferre valet medicamen.
Hinc etiam caecus caecorum dux male cedit,
Quem sua cum reliquis gravis ignorantia laedit.
Qui vero didicit, quae scire per omnia debet,
Recte presbyter est, et lucis iter bene praebet.
CAPUT XXII. Quod sacerdos post Christi vestigia gradiens verbumque vitae populis annuntians, Christus Domini, ipsiusque angelus dicitur, dumque proximum ad agnitionem Dei et amorem coelestium inflammat seraphinam sortitur dignitatem.