PL 209, col. 1016
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
« Ne facias, inquit, hoc facinus: cras autem
ad me in infirmariam veni; mercedem tibi jubebo
restitui, nec erit qui ad me tuum intercludat ingressum. »
Fecit ille ut ei fuerat imperatum, et in
crastino, nullo prohibente, veniens ad Abbatem,
ut promissum impleret orabat. Porro Abbas hec
omnia ignorabat, sed se ignorare dissimulans rei
geste seriem diligenter inquirit et audit; emissoque
homine cum spe certa mercedis habende prenominato
Nicholao qui ei ministrabat, sic ait:
« Vere, frater, si nos de Domino cogitaremus, Dominus
cogitaret de nobis. » Conjiciens ille aliquid
eum quod magnum foret audisse, insecutus hominem
abeuntem prudenter et ingeniose pollicens se
et celare consilium et accelerare negotium, rei
geste narrationem extorsit. Hoc est primum et magnum
miraculum: secundum autem simile est
huic non forma sed gratia.
IX.
Morbus, quem fistulam dicunt, afflictum Dei hominem
languidumque reddiderat. Transivit per eum
locum monachus quidam de Claravalle, celeber in
arte medicine. Suggesserunt ei fratres et ipse suasit
et persuasit abbati ut morbum inspiceret. Vidit et
fratribus fistulam esse respondit: et eo loci quo
secari ac per hoc sanari non posset; adjiciens hoc
verbum: « Homo iste si Pascha viderit nunquam
amplius morietur. » Significans scilicet quod nec
sanari valeret, et infra talem terminum moriturus
foret. Convaluit tamen, multisque postea vixit
annis; sed quomodo convaluerit, hactenus incognitum
fuit.
X.
Postquam fratribus Vallis-Regie aliquanto tempore
prefuerat contigit quod Abbatia Igniaci Abbatem
non habebat. Moris est ut conveniant Abbates
subjecti vel filii ad electionem principalis patris et
Abbatis. Vir igitur Domini Petrus, assumpto secum
quodam Roberto religioso et litterato Igniacensi
monacho quem secum utpote familiarem ad suam
consolationem habebat, Igniacum veniebat. Orabat
autem Dominum ut sibi inspiraret ad cujus electionem
ipse aspirare deberet. Hec eo cogitante simul
et orante, vocem audivit sic dicentem: « Cum veneris
ad locum illum, » locumque ei quadam nota
cujus non recordor designavit, « quod requiris agnosces. »
Iam fere locum attingebat et voti compos
non erat. Orabat ergo attentius et Dominum de promissi
solutione pulsabat. Vox igitur iterato ad ipsum
facta sic ait: « Interroga illum monachum qui te
comitatur; ipse tibi dicet quis futurus sit Abbas. »
Accersito statim monacho, videlicet prenominato
Roberto, Pater eum convenit hoc modo: « Pergimus,
inquit, Igniacum, et credo quod ex me plurimum
pendebit Abbatis electio. Vos igitur qui fratrum
mores multo experimento cognoscitis, intimate
mihi quem digniorem hoc officio judicatis. »
At ille non prophetico spiritu sed desiderio promotionis
illius, et quoniam eum diligebat dignumque