PL 209, col. 1017
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
promotione sciebat: « Incunctanter, inquit, et absque
deliberatione respondebo. Nullum vobis digniorem
judico, ideoque vos futurum Abbatem predico. »
Vir autem Domini conservabat omnia verba hec,
conferens in corde suo; et quanquam quod de se
futurum fuerat jam ignorare non poterat, iterato
tamen interrogat eum sic inquiens: « Scio, frater,
et certus sum quod promotionem meam velletis,
sed hoc non est in vestra positum voluntate. Volo
igitur omnino ut alium quique dignus sit eligi nominetis.--Nullum,
ait, alium nominabo; vos
Abbas eritis, vos desiderant universi. » Ventum est
Igniacum, et unanimi cunctorum consensu absque
ulla contradictione electus est in Abbatem; quam
nichilominus electionem aliud, ut dixerim, tale precessit
presagium.
XI.
Erat in Abbatia frater religiosus et bonus, quique
diu precentoris functus est officio, nomine Nicholaus.
Hic ipse mihi retulit quod eo tempore quo
sedes illa vacabat et in pendulo forent fratres et
electionem prestolarentur, idem super hoc negotio
sollicitus Dominum jugiter precabatur ut eis idoneum
provideret Abbatem. Cui quodam tempore
Dominum deprecanti vox manifeste sic ait: « Nicholae,
habebis Abbatem, et ille ostendet tibi quid
te oporteat facere. Quere beatum, O admirabilem
virum, O vere imitatorem Petri Petrum. » Et ideo
jure Dominus ei testimonium perhibebat quod prius
apostolorum Principi Petro perhibuerat. Et revera,
non solum prenominato fratri sed omnibus qui in
domo erant, forensibus etiam qui eum videre, audire
et nosse meruerunt, verissime et Xpiane religionis
ostendit exemplum. Siquidem aliquot annis
illi prefuit Abbatie in sanctitate et justicia coram
Deo, in magno nomine, in celebri fama, in bono
odore coram mundo.
XII.
Ejus igitur conversatione singulari et ardua prefatus
Nicholaus accendebatur, simulque ammonebatur
intelligere que ei ab eo apponebantur et proponebantur.
Et memor vocis quam audierat, sciensque
quia similia oporteret eum preparare, etiam
supra communem ordinem aliquid attemptare volebat.
Sed quia delicatus erat et debilis nequaquam
presumebat. In hac fluctuatione positus, aliquando
vocem audiit sic dicentem: « Nicholae, nunquam
formides agere penitentiam. » Hoc commode michi
videor posuisse ad confirmationem eorum qui in
pusillanimitate sunt spiritus et tempestate [(Psal.
XXXIV)] , qui timent pruinam et irruit super eos nix [(Job VI)]
.
Modus tamen constituendus est audacie
et habenda pia et discreta discretio fragilitatis corporee;
et illud est attendendum: Spiritus quidem
promptus est, caro autem infirma [(Matth. XXVI)]
, et
carnis cura sicut non in desideriis sic in necessitatibus
facienda est; quod ita fecisse sanctum Dei
animadverti.
XIII.