PL 209, col. 1022

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

speciosos nimis et desiderabiles ad videndum, venientes
per medium chori, qui inter se fratrem Balduinum
vestitum ysembruno medium deducebant; cumque
adduxissent eum ante me in loco quo sedens
eram, presentaverunt eum michi atque dixerunt: « Hic
est Balduinus. » Et ecce cogitante me quid de eo
essent facturi, ducunt eum ad altare et sic eum offerunt.
Et hoc facto visio non comparet. Frater vero
Balduinus qui tociens apparuerat michi, a die illa
et in reliquum nunquam michi apparuit. Rediens
ergo ad me ipsum et considerans quid hujusmodi
visio figuraret, intellexi quod postquam frater Balduinus
altari oblatus fuerat, eum esse reconciliatum.
Per nigram autem vestem qua erat indutus adhuc ei
inesse aliquam maculam peccatorum atque eum penitentie

subjacere. Ecce quid de isto milite viderim
scitis.
Paulo antequam iste de quo diximus moreretur,
miles quidam in extremis positus ad se visitandum
me mandavit. Ad quem cum ego venissem, confessione
ejus audita nil ei melius consulere potui quam
ut renuntiaret seculo et ad Dei confugere miseriricordiam,
quam solam ei superesse credebam.
Ostendi itaque ei Vallem Regis, domum quamdam
nostri ordinis que domui sue vicinior erat et habitu
religionis induitur; ego autem revertor Igniacum.
Cumque ea nocte lecto jacerem, adhuc vigilans cepi
cogitare intra me et quasi dicere michi: « Quid putas
proderit militi isti religionis habitus quem assumpsit?

quod fecit non tam fecit voluntarius quam invitus.
Si enim adhuc habuisset tempus malefaciendi, forsitan
mala fecisset. Denique non tam sua peccata dimisit
quam sua eum dimiserunt. » Dum hec mecum
cogito, vocem audio sic dicentem: « Multum proderit
ei. Et hoc scito quod in isto et in quolibet qui in habitu
ordinis Cisterciensis moritur, nullam habiturus
est diabolus potestatem donec data fuerit de eo sententia. »
Audiens autem vocem statim intellexi posse
esse verum quod illa dicebat, similitudine tali animum
subintrante. Si rex famulum habeat qui odio
habeatur ab omnibus, quamdiu famulus ille signa
secum regis habuerit et litteras ejus, et quamdiu incertum
fuerit utrum diligatur a rege an odio habeatur,
inter medios hostes sine contradictione potest

securus incedere. Si vero declaratum fuerit quod rex
eum odio habeat, et si eum de domo sua ejecerit, ex
hoc jam non erit qui non dilapidet eum. Sic etiam
qui signa militie Xpi secum habuerit, stigmata ejus
portans in corpore suo, religionis habitu indutus qui
est tunica Salvatoris, hostium suorum cuneos potest
penetrare securus, nec ullam habet in eum diabolus
potestatem: adhuc ignorans quid de eo Dominus velit.
Si autem voluntas judicis super eo fuerit enodata
et prolata sententia testis exstiterit quod ille non
placeat Deo, ex hoc jam potestatem malignus accipit
et debitum potest exigere usque ad novissimum quadrantem.
Hac ergo visione confortatus fratri Balduino
consului ut seculo renuntiaret vel moriens. Sciebam
enim quod prodesse poterat et quantumlibet peccatori

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.