PL 209, col. 1023

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

religionis habitus etiam in ipso mortis assumptus
articulo.
Visionem hanc vidit venerabilis Abbas Ygniacensis;
quae dubietatis scrupulum nobis ideo non reliquit
quod ad aures nostras non sit per terciam
transfusa personam, sed suo ipsius ore relata qui
eam vidit. Et licet testimonia ejus credibilia facta
sint nimis, ego tamen ut visioni huic fides certior
habeatur, tali eam attestatione confirmo: nisi vera
sit visio que litteris istis explicatur humerus meus
a junctura sua cadat et brachium meum cum suis
ossibus confringatur; sit celum quod super me est
ereum et terra ferrea; pro frumento oriatur michi
tribulus et pro ordeo spina.
XV.
Attestationi premisse meum testimonium adhibeo:
licet pondus auctoritatis non habeat, habet
certe sinceritatem veritatis. Cum igitur anteposita
relatio in manus meas venisset non fui contentus
scripture testimonio, sed copiam videntis simul habere
studui. Non nude, non aperte, sed, ut ita dicam,
furtive et quibusdam insinuationibus quas hic ponere
et exponere longum foret, suadebam ut quod
viderat de milite Balduino ad meam michi edificationem
narraret. Quid multa? Victus demum importunitate
mea, amore nichilominus et allegationibus
superatus sic respondit: « Dicam quid queritis, sed
dicere me gravabit. » Seriatim ergo et scripture
consonanter omnia michi confessus est et ita memoriter
ut ejus memoriam plurimum admirarer.
XVI.

Henricus comes Campanie filius illius Theobaldi
cujus memoria cum laudibus et merito continetur
in Vita sancti Bernardi, precatus est aliquando servum
Dei ut pro se Dominum precaretur. Celebravit
ille missas intercessurus pro eo; expletoque misterio,
cum extremam collectam dicturus ad suos se
convertisset ministros, absentem comitem vidit presentem,
signum crucis habentem in veste, sicut habere
solent qui Jerosolimam proficisci proponunt.
Nondum tamen, ut comes postea professus est, sibi
signum crucis aptaverat, sed ea die post multam
fluctuationem, post longam deliberationem hoc se
facturum indubitanter firmaverat.
XVII.

Sedebat aliquando in Capitulo vir beatus. Erat dies
annua ab obitu cujusdam fratris. Precentor ad cujus
hoc officium pertinebat suggessit ei ut fratrem, sicut
erat consuetudo, absolveret. Absolvit eum, premisso
tamen submisse tali verbo: « Indiget absolutione, »
Quidam de senioribus cui nomen Johannes, quo
etiam referente hoc didici, non procul sedebat ab
ipso et premissum verbum audivit. Data opportunitate
causam sermonis illius indagans audivit ab eo:
« Nuper, inquit, vigilanti michi sensibiliter apparuit,
et interrogatus an adhuc Dominum nostrum videret,
respondit: Nondum tempus; » et hoc dicto
disparuit. Testabatur autem predictus Johannes
quod religiose diuque conversatus in Ordine, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.