PL 21, col. 297
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
enim in Translatione S. Clementis, praeter alias ingenii mei defectiones, hanc te potissimum imperitiae meae
penuriam considerasse, quod aliqua in quibus intelligere, vel exprimere verba non potui, sensu potius apprehenso,
vel ut verius dicam, opinata transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi copiam tui tribuat,
quia pro divitiis erit pauperi, vel micas a divitis mensa cadentes avido famelici cordis ore colligere.
III. In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposita lectione, capitulum
illud ex Genesi, quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Dominus opportunissimam hanc occasionem dederat,
pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, imo quia multum amas, rogo ut scribas mihi,
ut intelligis ipsam Patriarcharum benedictionem. Et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire
me velis: specialiter tamen de Capitulo illo in quo ait: Alligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum
asinae suae [(Gen. 49. 11.)] : quis suus sit pullus, vel quis asinae pullus; et cur suus ad vitem, asinae vero pullus ad
cilicium alligetur?
IN LIBRUM DE BENEDICTIONIBUS JUDAE RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI AD PAULINUM PRESBYTERUM Praefatio.
3-4 I. Quanto magis ego me tibi excuso, et minus idoneum ad responsionem eorum quae sciscitaris,
adfirmo, tanto tu instantius percontaris, et difficiliora perquiris, ac velut lenti bovis vitio deprehenso,
cunctantis armos, et retrorsum terga cedentia, stimulis pertinacioribus perfodis. Unde consequenter tibi
et illud continuo cognoscendum est, quod etiam si, depressa saltem cervice, jugi quod superponis onus
movere possumus, nusquam tamen adest nobis copia in apertos patentesque campos, affluentioris facultate
orationis, effundenti in latum distenta spacia, rapidioribus cursibus superare. Ideo ergo patere nos,
si forte vel tardius voluerimus, eo quo nos vocas, passibus pervenire.
II.