PL 21, col. 309

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

emendatus est et correctns, ne si caecus caeco ducatum
praebeat [(Matth. 15.)] , id est, animus adhuc vitiis
obcaecatus caecum natura corpus regat, ambo in foveam
cadant. Donec veniant ea quae reposita sunt ei,
sicuti et ille dixit: Quia non sunt condignae passiones
hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in
nobis [(Rom. 8.)]
. Aut certe ita tandiu principatum sui
gerit unusquisque sanctorum, et dux erit suae vitae,
donec veniet illud, ut sit Deus omnia in omnibus,
hoc enim in fine repositum est. Et ipse erit exspectatio
gentium. Quoniam semel Moralem locum persequi
proposuimus, etiam gentes istas intra nos 17
requirere debemus, quae exspectationem habent.
Hujus tam emendati eo confessione perfectique
possumus gentes intra nos intelligere, omnes animae

nostrae motus, qui ferocius in nobis moventur secundum
primam aetatem, et quasi Gentiliter agunt: his,
omnis emendationis spes est, et exspectatio, si sensus,
qui est princeps et dux hominis, Christum confessus,
et ab eo illuminatus, actuum suorum gubernacula
moderatur. Alligans ad vitem pullum suum.
Pullum hic ipsum sensum pro innovatione vitae intelligamus,
qui alibi a Domino infans appellatur,
cum dicit: Nisi conversi facti fueritis, sicut infans,
non intrabitis regnum coelorum [(Matth. 19.)]
. Cum ergo
quis conjungit se Domino, et efficitur unus spiritus
cum ipso, alligat ad vitem pullum suum dicens: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
[(Psal. 72.)]
. Et ad
palmitem pullum asinae suae. Palmitem istum, id est,

PAULINUS FRATRI RUFINO Salutem.
19-20 Etsi incertum mihi fecit filius Cerealis, quod ad te perrecturus foret in tempore, quo ad sanctum
Petrum [Romam] revertitur: tamen per eum qui aeque tuus ac noster est, non scribere tibi, tam culpabile nobis,
quam tibi triste, futurum judicavimus. Itaque chartulae damnum, si te forte non vidisset, quam officii, sicut
credimus, si te viseret, praeoptantes capessere, commissimus epistolam istam, non casui, sed fidei. Credimus
enim in Domino dirigendam ad te viam sermonis, ac filii nostri, quia desiderantibus bonum, omnia procedent in
bonum: desiderat enim te quantum debes desiderari ab intelligente commodum suum de consortio tui. Et ideo
praesumo, quia secundum fidem ac pietatem suam salvabitur in bonis desiderium ejus, et perveniet ad te, et tecum
manebit, et geminabitur nobis apud Dominum in vobis salutare praesidium, cum et tibi tam bonus filius, comes,
discipulus adjutor accesserit, et tu illi pater ac magister omnis boni donatus a Domino, ad efficacem orationum
potentiam, vires gratiae spiritalis addideris. Nobis autem, etsi pro tua caritate praesumtio sit, quia remeaturus
ad Orientem, non feres invisitatis nobis abire: tamen de peccatis nostris metus est, ne etiamsi tam nobis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.