PL 21, col. 310

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

quem supra exposuimus ἕλικα, possumus subtilem
et flexuosam scientiae sentire intelligentiam, cujus
pullus asinae, id est, animae sensus adfectus, ipsam
animam servat a lapsu. Lavabit in vino stolam. Sicut
caro Verbi Dei, perfectorum cibus est: ita et san
guis ejus, perfectorum 18 est poculum. Qui ergo
per Verbum Dei expurgantur et renovantur de die
in diem, hi dicuntur lavare in vino stolam suam, id
est, actus suos visibiles: et in sanguine uvae amictum
suum, interiores cogitationes, sicut et Apostolus
dixit: Cogitationes purgantes, et omnem altitudinem
extollentem se adversum scientiam Christi [(I. Cor. 10.)]
.
Potest tamen et sola intelligi Martyrii gloria et
passio, quam pati sperat quotidie justus in carne, et
amictus solus in sanguine. Nihilominus Martyrium

conscientiae accipit, quod intra se tolerat indesinenter.
Denique, et in consequentibus, gratificos oculos
ejus esse dicit a vino, et dentes ejus candidos super
lac. Non est autem dubium oculorum laudem, ex
prospiciendi et porro videndi virtute proferri, quod
utique per scientiae vel gratiam, vel studium venit.
Idcirco enim et dentes candidi, qui puros et immaculatos
et solidos edant verbi Dei cibos, nec parvulorum
lacte ali animam patiantur, sed solidis eam
nutriant, et validis cibis, id est, a Moralibus ad
Mystica et dogmatica eam transferentes, quibus illuminata
possit, revelata facie, gloriam Domini speculari.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.