PL 21, col. 392

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Quodam etiam tempore [(Pallad. cap. 43.)] , cum
gens Aethiopum Romanum militem circa Cyrenem [Syenem Pall.]
(quae prima est ex Aethiopiae partibus
Thebaidis civitas) incursaret, et strages plurimas
nostrorum dedisset, praedamque duxisset, venienti
ad se Romano duci, et metuenti confligere cum eis,
quod exiguus ei erat militum numerus, et hostis contra
se innumera multitudo, Joannes statutum designans
diem: Perge, inquit, securus, die enim qua
dixi, et hostem prostrabis, et spolia capies, praedamque
revocabis. Quod cum fuisset impletum, etiam
apud Augustum, quia carus ei acceptusque futurus
esset, praedixit. Sed haec apud illum prophetiae gratia
ita habebatur, ut magis hoc illorum qui percontabantur,
quam suis meritis adscriberet. Dicebat

enim non pro se haec, sed pro illis qui audiunt, a
Domino praenuntiari.
Aliud quoque valde mirum [(Pallad. cap. 43.)] per
eum Dominus ostendit. Tribunus quidam ad agendum
militem pergens, venit ad eum, et obsecrare
eum coepit, ut permitteret conjugem suam venire ad
se, multa namque eam dicebat pertulisse pericula ob
hoc tantum, ut faciem ejus videret. Tunc ille negat
sibi umquam moris fuisse videndi mulieres, et praecipue,
ex quo in illius rupis se monasterio conclusisset.
Tribunus persistit obsecrando, et confirmare
coepit, quod nisi videret eum, esset sine dubio ex
multa tristitia peritura. Cumque iterum ac saepius
eadem precaretur, et caussam 122 mortis eum suae
conjugis confirmaret futurum, atque inde interitum,

unde salutem speraverat, accepturam: tam fidem
quam importunitatem ejus aspiciens senior: Vade,
inquit, videbit me conjux tua hac nocte; non tamen
veniet huc, sed in domo sua, atque in lecto suo manebit.
Post haec verba ascendit vir, ambiguitatem
responsi in pectore suo versans. Cumque haec etiam
conjugi nuntiasset, simili nihilominus etiam mulier
sermonis incerto fatigabatur. Sed ubi somni tempus
advenit, adest homo Dei per visum, et assistens mulieri:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.