PL 21, col. 393

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Fides, inquit, tua magna est, o mulier, et ideo
veni desiderio tuo satisfacere: te tamen moneo, non
ut faciem corporalem servorum Dei desideres, sed
ut gesta et actus per spiritum contempleris. Spiritus
enim est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam [(Joan. 6.)] .
Ego autem non quasi justus, aut
propheta, ut putas, sed pro fide vestra intercessi pro
vobis apud Dominum, et concessit tibi omnium morborum
(quos in corpore tuo pateris) sanitatem. Eris
ergo ex hoc sana et tu, et vir tuus, et benedicetur
omnis domus vestra. Sed et vos memores estote beneficii
a Deo vobis collati, et timete Dominum semper,
nec amplius quam stipendiis vestris debetur, aliquid
requiratis. Sufficiat ergo tibi hoc, quod vidisti
me in somnis, et amplius non requiras. Evigilans

autem mulier, indicavit viro suo quae vidit, quaeque
audierit, sed et habitum viri et vultum, atque omnia
signa ejus exposuit. Super quo miratus vir ejus, regressus
ad hominem Dei, gratias refert Deo; et accepta
ab eo benedictione, perrexit in pace.
Alio quoque tempore [(Pallad. cap. 43.)] praepositus
quidam militum venit ad eum, cujus uxor gravida, ab
eo relicta est in domo sua. At illa ipsa die qua ille
ad beatum Joannem venerat, partum edens, periclitabatur.
Tunc sanctus homo Dei: Si scires, inquit,
donum Dei, quia tibi hodie natus est filius, ageres
Domino gratias. Sed scito matrem pueri periclitatam;
aderit tamen Dominus, et invenies eam sanam: festina
ergo, et redi, et invenies 123 puerum septem
dierum, et vocabis nomen ejus Joannem: hic nutriatur

in domo tua absque ulla contaminatione Gentili
septem annis; quibus peractis, trade eum monachis
erudiendum sanctis et caelestibus disciplinis.
Multis praeterea ad se venientibus [(Pallad. cap.
43.)] , sive provincialibus, sive peregrinis, cum res
poposcisset, occulta cordis eorum indicabat, et si
quid forte peccati ab eis in occulto fuisset admissum,
secretius corripiens arguebat, et ad emendationem
ac poenitentiam provocabat. Nili quoque
fluminis sive abundantiam aquarum, sive penuriam
futuram esse praedicebat [Al. praedicabat]. Sed et
si forte ex offensa hominum plaga aliqua et correptio
a Deo immineret, similiter praemonebat,
et si quid caussae esset, pro qua introduceretur
castigatio, designabat. Sanitates quoque et curas

corporum, ita deposcentibus conferebat, ut omnem
ex hoc jactantiam fugeret. Non enim permittebat ad
se incommodantes [Forte leg. incommodatos] deferri,
sed benedicens oleum dabat, ex quo peruncti, sani
fierent a quacumque infirmitate tenerentur.
Senatoris cujusdam [(Pallad. cap. 43.)] aliquando
uxor excaecata est: haec deprecabatur virum suum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.