PL 21, col. 394

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

ut eam perduceret ad hominem Dei. Cui cum responderet
vir suus, non ei esse moris videndi mulieres,
rogat ut indicaret ei tantummodo imbecillitatis suae
caussam, et deprecaretur ut orationem faceret pro
se. Cumque legationem pertulisset ad eum vir ejus,
orans et benedicens oleum, mittit ad eam. Ex quo
per triduum contingens oculos suos, visum recepit,
et Deo gratias egit. Sed multa sunt ejus gesta quae
enarrare longum est. Unde omissis his interim quae
auditu comperimus, ad ea quae oculis nostris inspeximus,
veniamus.
Septem fuimus simul comitantes [(Pallad. cap.
43.)] , qui ad eum venimus: cumque salutassemus
eum, omnique nos laetitia suscepisset, unumquemque
nostrum gratifice alloquitur, et rogatus est a nobis,

ut orationem simul et benedictionem daret (hic
enim mos est apud Aegyptum, ut ubi advenerint
fratres, statim per orationem sibi invicem confoederentur).
Interrogabat ergo, si quis in nobis esset
clericus? Et ut omnes negavimus, respiciens ad singulos,
intellexit esse inter nos quemdam, qui hujus
erat ordinis, sed latere 124 cupiebat; erat enim
diaconus: et hoc praeter unum solum qui ei fidus
erat, etiam ipsi itineris comites ignorabant. Visurus
enim tales ac tantos viros humilitatis gratia celare
voluit gradus sui honorem, ut inferior inveniretur
in ordine his, quibus se inferiorem esse meritis judicabat.
Sanctus ergo Joannes ut eum vidit, et quidem
cum esset adolescentior ceteris, digito ostendens
eum: Hic, inquit, diaconus est. Et cum adhuc

negare tentaret, apprehendens eum manu sua osculatur,
et dixit: Noli, fili, negare gratiam Dei, ne
incurras pro bono malum, pro humilitate mendacium.
Cavendum namque est omnimodis mendacium,
sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur;
quia omne mendacium non est a Deo, sed sicut Salvator
dicit, a malo est [(Matth. 5; Joan. 8.)] . At ille
his auditis acquievit, blandamque ejus correptionem
aequanimiter tulit: et cum orationem Domino obtulissemus,
post finem unus ex fratribus nostris tertiano
typo gravissime vexabatur, et rogabat hominem
Dei, ut ab eo curaretur; qui ait ad eum: Rem
tibi necessariam cupis abjicere; ut enim corpora nitro
vel aliis hujusmodi lenimentis abluuntur a sordibus:
ita animae languoribus, aliisque hujusmodi castigationibus

purificantur. Et posteaquam de his nobis
multa per doctrinam mysticam disseruit, benedicens
tamen oleum dedit ei, quo perunctus aeger
omnem continuo abundantiam fellis evomuit, et sanissimus
redditus, pedibus suis ad diversorium rediit.
Post haec jubet officia erga nos humanitatis
atque hospitalitatis expleri, et corporis curam geri:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.