PL 21, col. 395
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
et ipse vero sui negligens, nostri sollicitus erat. Jam
enim continuo usu et jugi consuetudine recipere cibum
nisi in vespera poterat, et hunc exiguum: erat
enim attenuatus, et aridi corporis, prae abstinentia:
capilli ejus et barba quasi ex languore nimio rara et
tenuis, utpote quam nullus sufficiens cibus enutriret,
nec laetior aliquis humor infunderet. Observabat enim
etiam tunc, cum jam nonagenariam, ut supra diximus,
ageret aetatem, ut nullum per ignem paratum
sumeret cibum. Igitur post hospitalitatis officia, regressus
adsedere nos jubet, et tunc demum unde vel
cur advenerimus, inquirit, cum jam nos laetos, et
omni cum gaudio 125 tamquam natos proprios
suscepisset: cumque respondissemus quod de Jerosolymis
ad eum utilitatis et profectus animae nostrae
caussa venerimus, ut ea quae olim ad auditum nostrum
fama pertulerat, ipsi nunc oculis cerneremus
(quoniam quidem tenacius solent inhaerere memoriae
ea quae oculus viderit, quam quae auris audierit), tunc
beatus Joannes vultu placidissimo, et quasi subridens,
ex abundantia laetitiae hoc modo respondit ad
nos: Miror, inquit, admodum, dulcissimi filii, laborem
vos tanti itineris suscepisse, cum nihil ad haec
dignum in nobis videre possitis: homines enim sumus
humiles et exigui, nihil habentes in nobis quod
vel expeti debeat vel mirari. Et tamen etiamsi esset
aliquid in nobis secundum opinionem vestram, numquid
tale, quale legitis in prophetis Dei et Apostolis?
Qui utique ob hoc in omnibus Dei Ecclesiis recitantur,
ut exempla vitae hominibus, non de longinquis
et peregrinis locis quaerantur, sed domi unusquisque
et apud se habeat quod debeat imitari. Unde plurimum
miror intentionem vestri laboris ac studii, quod
profectus animae vestrae caussa tantas superare regiones,
tantosque labores adire voluistis, cum nos
eousque pigritia desidiaque constringat, ut nec cellulas
nostras progredi audeamus. Verumtamen quoniam
putatis esse in nobis aliquid, ex quo proficere
debeatis, hoc primum vobis indicandum est, ut hoc
ipsum quod venistis ad nos, et tantum laborem videndi
nos, suscepistis, ne jactantiae alicujus habeat
prospectum, ut non tam proficere ad animi virtutem,
quam praeferre se et jactare unusquisque vestrum
velit, pro eo quod viderit eos, qui apud alios ex auditu
solo cogniti videantur.
Grave est jactantiae vitium, et periculosum nimis,
et quod de ipso etiam perfectionis fastigio dejiciat
animas; et ideo hoc vos primo omnium cavere
volo. Est autem species mali hujus duplex quaedam.
Nonnullis enim accidit in ipsis statim initiis conversionis
suae, cum parum aliquid vel abstinentiae impenderint,
vel pecuniae in pauperes pie erogaverint;
et cum de ea ita sentire debeant, quasi quod impediret