PL 21, col. 397
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Non potest arbor bona malos fructus facere,
neque arbor mala fructus bonos facere
[(Matth. 7. et
12.)]
. Ex fructibus enim arbor cognoscitur.
Sunt autem nonnulli, qui videntur saeculo renuntiasse,
et curam non habent ad munditiam cordis,
neque ut vitia et passiones resecent ex anima sua,
moresque componant: sed hoc tantum student ut
videant aliquem sanctorum Patrum, et audiant ab eis
aliqua verba, quae narrantes aliis glorientur se ab
illo vel illo didicisse, et sicubi forte vel audiendo vel
discendo parum aliquid scientiae conquisierint, continuo
doctores fieri volunt, et docere non ea quae
egerint, sed ea quae audierint et viderint, et despiciunt
ceteros. Affectant ipsi ad sacerdotium, atque
immergere se conantur ad clerum, nescientes quia
minoris condemnationis est, si quis ipse virtutibus
polleat, alios tamen docere non audeat, quam si quis
ipse passionibus et vitiis prematur, et alios de virtutibus
doceat. Sic ergo, filioli mei, neque fugiendum
omnimodis dicimus clericatum vel sacerdotium, neque
rursus omnimodis expetendum, sed danda opera
est, ut vitia quidem a nobis depellantur, et virtutes
animae conquirantur. Dei autem judicio relinquendum
est, quem velit, et si velit assumere sibi ad ministerium
vel sacerdotium. Non enim qui seipsum
ingesserit, sed quem Dominus assumserit, ille probatus
est [(2. Cor. 10.)] .
Monachi autem illud opus est praecipuum, ut orationem
puram offerat Deo, nihil habens in conscientia
reprehensibile, sicut et Dominus dicit in Evangelio:
Cum steteritis ad orationem, remittite fratribus
vestris, si quid habetis contra eos, ex cordibus vestris:
nisi enim remiseritis fratribus vestris, nec vobis remittet
Pater vester, qui in coelis est
[(Matth. 6. Marc. 11.)]
.
Si ergo mundo (ut supra diximus) corde astiterimus
ante Deum, 128 et liberi ab omnibus his vitiis et
passionibus quae supra memoravimus; poterimus,
inquantum possibile est, etiam Deum videre, et orantes,
oculum cordis nostri in ipsum dirigere, et videre
invisibilem mente, non corpore: intellectu
scientiae, non carnis aspectu. Nemo enim se putet
posse ipsam (sicut est) divinam substantiam contueri,
ita ut speciem sibi aliquam aut imaginem fingat
in corde corporeae alicujus imaginis similem.
Nulla forma in Deo cogitetur, nulla circumscriptio,
sed sensus, et mens quae sentiri quidem possit, et
perstringere mentis affectum, non tamen comprehendi,
aut describi, aut enarrari valet. Et ideo [(Pallad. cap. 43.)]
oportet cum omni reverentia et
metu accedere ad Dominum, et ita in eum librare
mentis intuitum, ut omne quidquid potest splendoris,
claritatis, fulgoris, majestatis mens humana concipere,
super haec omnia esse eum sentiat semper; et