PL 21, col. 398
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
hoc diximus, si pura mens fuerit, nec ullis pravae
voluntatis sordibus occupata. Et ideo in hoc maxime
oportet operam dare eos qui renuntiare saeculo, et
Deum sequi videntur, sicut scriptum est: Vacate, et
cognoscite, quoniam ego sum Dominus [(Psal. 45.)]
. Si
ergo cognoverit Deum, inquantum homini possibile
est, tunc demum etiam reliquorum quae sunt, scientiam
capiet, et mysteria Dei agnoscet, et quanto purior
in eo fuerit mens, tanto plura ei revelat Deus,
et ostendit ei secreta sua. Amicus enim jam efficitur
Dei, sicut illi, de quibus dicebat Salvator: Jam non
dico vos servos, sed amicos [(Joan. 15.)]
: et omne quidquid
petierit ab eo, tanquam amico caro, praestat ei
Deus. Ipsae quoque virtutes Angelicae, et cuncta mysteria
divina, tanquam amicum Dei diligunt eum, et
obsequuntur ejus petitionibus. Et hic est, quem a
caritate Dei (quae est in Christo Jesu) neque mors
separat, neque vita, neque Angeli, neque principatus,
neque potestates, neque alia creatura [(Rom. 8.)] .
Et ideo, carissimi, quandoquidem hoc elegistis, ut
Deo placeatis, et ad caritatem ejus perveniatis, date
operam alieni effici ab omni jactantia, ab omni vitio
animi, ab omnibus deliciis corporalibus. Delicias
autem corporales non solum illas putetis, quibus homines
saeculi fruuntur; sed abstinenti deliciae credendae
sunt, omne quidquid cum cupiditate sumserit,
etiamsi vile illud sit, et quod in usu esse abstinentibus
solet. 129 Aqua denique ipsa vel panis, si cum
cupiditate sumatur, id est, non ut necessitati corporis,
sed ut animi desiderio satisfaciat, hoc etiam
abstinenti deliciarum vitio ducitur. Oportet enim in
omnibus consuescere, animam vitio carere. Ideo
denique Dominus docere volens animam desideriis et
voluptatibus suis resistere, dicebat: Intrate per angustam
portam, quia lata est et spatiosa via, quae ducit
ad mortem [(Matth. 7.)]
; angusta autem et arcta via
est, quae ducit ad vitam. Lata est ergo via animae,
cum qualicumque desiderio suo satisfecerit: angusta
vero est, cum voluptatibus suis repugnat. Multum
tamen prodest ad haec obtinenda secretior habitatio,
et conversatio solitaria, quia interdum per occasionem
adventantium fratrum, et euntium ac redeuntium
frequentiam, abstinentiae et parsimoniae fraena
laxantur, et per hujusmodi occasiones venitur paulatim
in consuetudinem et usum deliciarum, et sic
interdum etiam perfecti jam viri capiuntur. Ideo denique
et David dicebat: Ecce elongavi fugiens, et
mansi in solitudine. Exspectabam eum, qui salvum me
faceret e pusillo animo et tempestate [(Psal. 54.)]
.
Postquam autem [(Pallad. cap. 44.)] multa nobis
sanctus Joannes de jactantiae vitio, aliisque quamplurimis
utiliter disseruit, ad ultimum intulit dicens:
Retexam autem vobis, quid etiam nuper cuidam ex