PL 21, col. 399
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
fratribus nostris acciderit, ut cautiores vos praecedentia
exempla constituant.
Erat quidam apud nos monachus in hac vicina
eremo commanens, cui habitaculum spelunca erat:
vir summae abstinentiae, quotidianum victum labore
manuum quaerens, in orationibus diu noctuque persistens,
cunctisque animi virtutibus florens. Sed hic
laetis successibus elatus, confidere quasi in profectibus
suis coepit, et non Deo totum, sed sibimetipsi quod
profecerat, deputare. Hanc autem intuens animi
praesumtionem tentator, continuo accedit, et laqueos
parat. Quadam namque die ad vesperam, fingit speciem
decorae mulieris oberrantis per eremum, quae
velut fessa post nimium laborem, accedens ad ostium
speluncae monachi, lassabundam simulans ac fatigatam,
intrinsecus semetipsam projecit, atque advoluta
genibus viri, ut sui misereatur exorat. Nox
enim me infelicem, inquit, in eremo latitantem comprehendit:
jube me requiescere in angulo cellulae
tuae, ne forte efficiar nocturnis bestiis praeda. At ille
primo miserationis obtentu, recepit eam intra speluncam,
requirens quae 130 ei caussa errandi per
eremum fuerit? Illa caussam fingit satis accurate, et
interim venena blandimentorum, atque illecebrae virus,
per omnem textum narrationis interserit, nunc
se miserandam, nunc etiam defensione dignam
ostendens: elegantia et suavitate sermonis inclinat
animum hominis, et in affectum sui illecebroso amore
deflectit. Hinc jam inter blandiora colloquia, jocus
risusque miscentur, manus etiam procax ad mentum
barbamque, quasi venerandi specie protendit, tum
vero palpare cervicem mollius, collumque levigare.
Quid multa? Ad ultimum captivum ducit militem
Christi. Continuo enim perturbari intra semetipsum,
et libidinis fluctibus aestuare coepit, nequaquam laborum
praeteritorum, nequaquam professionis ac
propositi sui memor. Paciscitur cum cordis sui concupiscentia,
et intra arcana cogitationum suarum
foedus cum falsa voluptate componit. Inclinat stultus
latera sua, et efficitur sicut equus et mulus, quibus
non est intellectus [(Psal. 31.)]
. Atque ubi obscoenos
jam conabatur inire complexus, illa ululatum teterrimum
dirae vocis emittens, umbra ut erat tenuis, per
manus amplectentis elabitur, ipsum quoque dedecorosis
motibus inanes auras sectantem, foedissima
cum irrisione deseruit. Tunc praeterea multitudo
daemonum in aere ad hoc ipsum spectaculum congregata,
clamore ingenti, cum cachinno exprobrationis
elato: O, inquiunt, qui te usque ad caelum extollebas,
quomodo demersus es usque ad infernum?
Disce ergo, quia qui se extollit, humiliabitur [(Luc.
14. et 18.)] . Tunc ille velut amens effectus, et deceptionis
suae pudorem non ferens, gravius a semetipso
decipitur, quam fuerat a daemonibus deceptus.
Cum enim debuerit reparare semetipsum, et renovare
certamen, ac satisfactione sui, lacrymis et humilitatis
fructibus, prioris elationis culpam delere, hoc non