PL 21, col. 400

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

fecit, sed desperans semetipsum (sicut Apostolus
dixit) tradidit se omni impudicitiae et iniquitati [(Ephes.
4.)]
. Regressus est enim ad vitam saecularem, praeda
daemonum factus. Refugit namque conspectus omnium
sanctorum, ne quis posset eum salutaribus
monitis de praecipitio revocare. Si enim reddere semetipsum
priori vitae abstinentiae voluisset, recuperasset
sine dubio et locum et gratiam suam.
Denique audite [(Pallad. cap. 45.)] quid et de alio
viro gestum sit, similiter quidem tentato, sed non
simili exitu tentationis effuso. Fuit quidam vir in hac
proxima civitate, vitam turpissimam per omne facinus
ducens, 131 ita ut opinatissimus in flagitiis haberetur.
Hic aliquando Dei miseratione compunctus
ad poenitentiam convertitur, et intra sepulcrum se

quoddam concludens, priorum scelerum pollutiones lacrymarum fontibus diluebat, diebus ac noctibus in
faciem prostratus, et ne allevare quidem ausus oculos
ad caelum, neque vocem emittere, et nomen Dei
nominare, sed in solis gemitibus et fletibus perdurabat,
et tanquam vivens sepultus, de inferno jam quodammodo
mugitum cordis gemitumquer edebat. Cumque
in his posito eo septimana una transisset, noctu
veniunt ad eum daemones in sepulcro clamantes et
dicentes: Quid est quod agis, o impurissime et flagitiosissime?
Posteaquam omni spurcitia, omnique
impuritate satiatus es, nunc vis castus et religiosus
procedere? Et posteaquam consenuisti in sceleribus,
nec jam sufficiunt vires ad facinora delenda, nunc
Christianus videri vis, et pudicus, et poenitens? quasi

vero alius tibi jam ullus possit dari locus satiato in
malis, nisi ille, qui tibi nobiscum debetur. Unus ex
nobis es, alius jam esse non poteris. Redi ergo magis,
redi ad nos: et quod superest tibi tempus, in
perfruenda voluptate non perdas; praeparamus affluentes
delicias, praeparamus scorta nobilissima, et
cuncta talia quae florem tibi possint reparare gratissimae
juventutis. Quid temetipsum vanis et inanibus
conficis cruciatibus? Quid temetipsum ante tempus
suppliciis tradis? Quid enim aliud es passurus in inferno,
nisi hoc quod nunc tibi ipsi conquiris? Si te
poena delectat, exspecta paululum, et invenies paratam:
nunc interim fruere muneribus nostris, quae
dulcia semper et grata duxisti. Haec et hujusmodi
plura exprobrantibus eis, ille jacebat immobilis, nec

auditum quidem suum convertens ad eos, nec ullo
penitus sermone respondens. Cumque illi saepius eadem
repeterent, et alia duriora, nec ille omnino moveretur,
in furorem prolapsi daemones, ubi viderunt
verba contemni, verberibus eum conficere aggressi
sunt, multisque suppliciis excruciatum seminecem
reliquerunt. Nec tamen in tot tantisque cruciatibus
moveri saltem potuit loco, in quo orationis caussa
jacuerat. Postera die quidam suorum requirentes
eum, humanitatis dumtaxat 132 gratia, inveniunt
poenis incredibilibus affectum, et caussam percontantes,
cum didicissent, rogabant, ut curae gratia reportari
se ad domum propriam pateretur. Abnegat, et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.