PL 21, col. 402

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

convertebatur. Ad quem divinae etiam revelationes,
multaeque de futuris rebus a Deo praemonitiones fiebant.
In his ergo talibus ac tantis profectibus positus,
quia gloriari quasi de meritis suis caepit, et caelestis
beneficii munus vitae suae debitum dixit: continuo
subintrat eum parva quaedam desidia animi, tam
parva, quam nec posset advertere. Post haec crevit
major negligentia, ita ut tardior jam fieret ad hymnos,
sed et ad orationem pigrius surgeret: Psalmi
quoque ipsi non ea, qua prius vigilantia ab ipso canerentur,
sed ubi parum quid exhibitum fuisset soliti
ministerii, anima ejus, quasi nimio labore fatigata,
requiescere festinabat: quia sensus ejus reprobus
effectus, de sublimioribus ad inferiora ceciderat,
et cogitationes suae per diversa eum praecipitia rapiebant.

Erat enim jam in corde ejus clandestina
quaedam turpis ac nefanda cogitatio, consuetudo tamen
prior; velut si decursus aquae, etiam cessante
remigio, adhuc priore impetu navigium ferat: ita et
vetus institutio ad consueta hominem officia trahebat.
Ob quam caussam et stare adhuc in suo statu
videbatur. Hic ergo cum post orationes cibum solito
requisisset ad vesperam, ingressus locum eum, in
quo refici 134 consueverat, invenit solito panem
mensae superpositum, ex quo refectus, nihil de eorum
quae in corde suo versabantur, emendatione curavit,
neque immutationis suae damna persensit, sed
spernentem se minima, paulatim casurum non intellexit.
Interea, cum gravi jam libidinis incendio stimularetur,
et inflammatus turpi concupiscentia raperetur

rursus ad saeculum, illa interim die cohibuit
se, et solita hymnorum et orationum ministeria ex
more persolvit, atque ingressus, ut cibum sumeret,
panem quidem invenit mensae superpositum, sed aliquantulo
sordidiorem. Admiratus est, et tristis effectus:
intellexit enim, quod ipsum respiceret hoc
genus monstri: tamen cibo sumto refectus est. Post
diem tertium triplicatis urgeri stimulis coepit: occupaverat
enim cogitationes ejus quasi jam praesentis
et secum positae, secumque accumbentis imago mulieris,
quam et complecti sibi videbatur, et ad turpes
usus habere substratam. Processit tamen et sequenti
die ad solita psallendi et orandi officia, sed stabat
vagus oculis, et mente captivus. Cumque solito ingressus
ad vesperam requireret cibum, panem quidem

invenit super mensam, sed sordidissimum ac
aridissimum, et quasi a muribus vel canibus undique
corrosum. Tunc ille ut hoc vidit, ingemuit, et lacrymas
fudit, sed non ita ex corde, nec ita uberes, quae
possent flammam tanti ignis extinguere. Verumtamen
sumit cibum, sed neque quantum volebat, neque
qualem solebat: cum interim cogitationes eum
tanquam cohors barbarica undique circumvallant, et
omni ex parte in eum tela jaculantur, ac vinctum
captivumque eum ad saeculum retrahunt. Exsurgens
ergo, coepit iter agere noctu per eremum, et tendere
ad civitatem: sed ubi dies facta est, civitas quidem
longe adhuc aberat. Ipse vero cum rapidissimo aestu
coqueretur, et fatigaretur in eremo, undique versus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.