PL 21, col. 403

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

considerare oculis coepit et requirere, sicubi esset in
vicino monasterium: et cum conspexisset fratrum
quorundam cellulam, tendebat illuc, ut apud eos requiesceret:
quem ubi adesse senserunt servi Dei,
continuo procurrunt inobviam, et velut Angelum
Dei excipientes adorant, pedes lavant, ad orationem
invitant, mensam ponunt, atque omnia secundum
divinum mandatum complent caritatis 135
officia. Verum ubi refectus est, et paululum
requievit, ex more quasi ab eruditissimo et opinatissimo
patre coeperunt verbum aedificationis expetere,
ac monita salutis inquirere. Interrogaverunt
quoque eum, quomodo quis diaboli laqueos possit
effugere, aut si quando turpes injecerit animo cogitationes,
quomodo depelli possint et abjici. Tum ille,

ut compulsus est monita fratribus dare, et salutis
eos viam docere, ac de insidiis daemonum (quas
servis Dei intendunt) facere sermonem, illos quidem
plene et sufficienter edocuit, sibi vero ipsi stimulos
compunctionis incendit, et in semetipsum regressus
ait: Quomodo ego alios moneo, et ipse decipior?
aut quomodo alios corrigo, qui meipsum non emendo?
Age ergo, miser, facito ipse prior, quae facere
alios doces. Cumque hujusmodi increpationibus uteretur
adversus semetipsum, et intellexisset se miserabiliter
supplantatum, valedicens fratribus, continuo
se rapidissimo cursu in eremum dedit. et ad
speluncam de qua discesserat rediit: prosternens se
Domino in oratione, dicens: Nisi Dominus adjuvisset
me, paulominus habitasset in inferno anima mea
[(Psal. 93.)] .
Et iterum: Paulominus fui in omni malo:
et paulominus consummaverunt me in terra [(Psal. 118.)]
.
In hoc vero completum est, quod ait Scriptura: Frater fratrem adjuvans exaltabitur, ut civitas munita
et fortis.
Frater qui adjuvat fratrem, quasi civitas
firma, et judicia quasi vectes urbium [(Prov. 18.)]
. Post
haec ergo permansit omni vita sua in luctu et lacrymis,
videns divinitus sibi concessum caelestis mensae
beneficium perdidisse: coepit enim in labore rursus
et sudore vultus sui manducare panem suum. Conclusit
autem se intra speluncam, atque in cilicio et
cinere jacens, tandiu lugens flensque permansit in
orationibus, donec assistens ei Angelus Domini, diceret
ei: Suscepit Dominus poenitentiam tuam, et
repropitiatus est tibi: sed cave ne ultra elatus decipiaris.

Venient autem ad te fratres, quos tu ipse
docuisti, deferentes tibi benedictiones, quas suscipere
ne recuses, et sumens cum eis cibum, age
gratias Deo tuo.
Haec autem locutus sum vobis, filioli 136 mei,
ut sciretis, et quanta sit in humilitate firmitas, et in
elatione ruina quam maxima. Ideo denique et Salvator
noster primam beatitudinem de humilitate nos
docuit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum [(Matth. 3.)]
. Simul et hujusmodi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.