PL 21, col. 405
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
religiosi Principis Theodosii Alexandriae nuntiatae
sunt de Eugenio Tyranno. Necesse est ergo, et ipsum
Theodosium non multo post propria morte vitam finire.
Cumque profecti ab eo fuissemus, haec ita gesta
ad esse ( sic ) fidem comperimus, ut ipse praedixerat. Post
dies autem paucos insecuti sunt nos quidam fratres,
annuntiantes nobis, quod ipse sanctus Joannes in
pace requieverit. Obitus autem illius talis quidem
fuerat. Per triduum, inquiunt, nullum ad se introire
permisit, et positis genibus in oratione reddidit
spiritum, atque ita perrexit ad Dominum, cui
est gloria in saecula saeculorum, Amen.
CAPUT II. DE HOR.
Vidimus et alium apud Thebaidem venerabilem
virum, Hor nomine [(Pallad. cap. 9. Or dicitur.)] : hic
multorum erat monasteriorum pater, qui habitu
ipso, honoris videbatur 138 angelici, nonaginta
jam agens aetatis annos, barba prolixa, et claritatis
canitie splendida, vultu et aspectu ita laetus, ut plus
aliquid habere quam in hominis natura est, visio
ipsa videretur. Hic prius in ultima cremo plurimis
abstinentiae laboribus exercitatus, postremo in vicino
urbis monasterium instituit.
In adjacentibus autem habitationis suae locis diversi
generis arborum silvas ipse per se plantaria
ponendo conseruit, in quibus, ut nobis a plurimis
sanctis patribus affirmatum est, ante illius adventum
nullum omnino virgultum fuit. Ob hoc autem
plantavit hanc silvam, ut ibi fratres, quos inibi congregare
cupiebat, non haberent necessitatem, ligni
gratia longius evagandi, habens curam et in his
quae ministerio corporis necessaria sunt, sed praecipue
salutis eorum ac fidei. Ipse tamen cum esset in
eremo, herbis pascebatur, et radicibus quibusdam,
et haec ei dulcia videbantur. Aquam vero si quando
invenisset, bibebat, orationibus et hymnis occupans
omne diei tempus ac noctis. Ut autem ad maturam
pervenerat aetatem, apparuit ei Angelus Domini in
eremo per visum, dicens: Eris in gentem magnam,
et multus tibi populus credetur, et erunt per te quae
salvanda sunt multa millia hominum. Quantoscunque
autem in hac vita positus converteris ad salutem,
super tantos principatum accipies in futuro; et nihil
verearis: numquam enim aliquid tibi deerit eorum
stipendiis, quae ad usum corporis requiruntur, quoties