PL 21, col. 406

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

haec poposceris a Deo. Haec cum audisset. ad
viciniora loca accedit, et primo solus sub parvo tugurio,
quod sibi ipse construxerat, habitare coepit,
oleribus compositis vescens solis, interdum etiam
post continuata jejunia. Literas primo ignoravit:
cum autem de eremo ad haec quae supra diximus, viciniora
habitaculis 139 loca accessisset, data est
ei divinitus gratia. Et cum a fratribus oblatus ei
fuisset codex, quasi olim jam sciens litteras, legere
coepit. Collata est ei adversus daemones etiam virtus,
ita ut multi ex his, quos urgebant daemones, etiam
inviti ad eum raperentur, protestantes summo cum
clamore de meritis ejus. Sed et alias quamplurimas
sanitates operabatur.
Congregabantur interim ad eum plurimae multitudines

monachorum, inter quos cum etiam nos advenissemus,
visis nobis, laetissimus redditur. Cumque
salutans nos, orasset more sibi solito, pedes
hospitum propriis manibus lavat, et docere nos ex
Scripturis, quae ad aedificationem vitae ac fidei pertinent,
coepit. Erat enim ei docendi gratia a Deo collata.
Cum itaque plurima nobis Scripturarum capitula sapienter
disseruisset, rursus ad orationem convertebatur.
Consuetudo autem erat ei non prius corporalem
cibum sumere, quam spiritalem Christi Communionem
acciperet. Quo accepto, post gratiarum actionem
adhortari nos etiam ad reficiendum coepit.
ipse tamen sedens nobiscum, nunquam cessabat aliquid
de studiis spiritalibus commonere. Narrabat
ergo nobis tale aliquid: Scio hominem, inquit,

quemdam in eremo, per tres continuos annos nullum
sumsisse terrenum cibum: Angelus enim Dei tertia
quaque die escam deferebat ei caelestem, et haec ei
cibus erat et potus. Et iterum scio hujusmodi hominem,
quia venerunt ad eum daemones in specie coelestis
militiae, et habitu Angelorum, currus igneos
agentes, plurimo apparatu, tamquam magnum aliquem
regem deducentes, isque qui ceteris ut rex haberi
videbatur, dicebat ad eum: Implesti omnia, o
homo, superest ut adores me, et transferam te sicut
Eliam. Sed monachus audiens dicebat in corde
suo, Quid est hoc? Quotidie ego Salvatorem, qui
est Rex meus, adoro: hic si esset ille, quomodo a
me hoc exposceret, quod indesinenter me facere sciret?
Et post haec respondit ad ipsum: Ego habeo

meum Regem, 140 quem quotidie sine intermissione
adoro: tu autem non es rex meus. Et continuo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.