PL 21, col. 407

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

inimicus ad haec verba nusquam comparuit. Verum
haec ille quasi de alio nobis narrans sua gesta, sub
alterius persona memorabat. Patres tamen qui aderant,
ipsi nobis affirmabant, quod ipse esset, qui
haec vidisset et audivisset.
Erat ergo hic magnificus pater, qui inter caetera
bona etiam hoc praestabat advenientibus fratribus,
et cum ipso habitare volentibus. Faciebat convocari
fratres qui secum erant, et in una die advenienti fratri
cellulam aedificabat. Erat in hoc opere magna
alacritas fratrum, unoquoque eorum festinante lateres
convehere, aut lutum porrigere, aut aquam infundere,
aut ligna deferre. Ubi vero perfecta fuisset,
ipse eam omnibus utensilibus vel necessariis instructam
tradebat fratri.
Hic aliquando cum falsus quidam frater ad se venisset,
et ut videretur nudus, vestimenta sua occultasset,
arguit eum coram omnibus, et in medium quae
occultaverat protulit: et ita pertimuere omnes, ut de
reliquo nemo auderet coram ipso fallere. Tanta erat
in eo virtus animi, et tanta divinae gratiae magnitudo,
quam abstinentiae labore et fidei puritate quaesierat.
Multitudines autem fratrum cum ipso positae,
tanta gratia erant repletae, ut cum ad ecclesiam
convenirent, chori Angelorum vestibus ac mentibus
resplendentes, ad imitationem Virtutum caelestium,
in hymnis et laudibus Dei pervigiles viderentur.
CAPUT III. DE AMMONE.
Vidimus autem in Thebaide [(Pallad., cap. 48.)]
etiam alium virum, nomine Ammonem, patrem trium
millium circiter monachorum, qui Tabennensii appellantur,
ingentis abstinentiae viros, quibus usus est
indui colobiis quasi saccis lineis, et pelle confecta
a collo post tergum et latus descendente contegi;
cucullis etiam caput operiri, maxime cum ad cibum
ventum fuerit, eisque etiam faciem velant, ne alius
alium parcius cibum sumentem deprehendat. 141
Est autem eis et in capiendo cibo summum silentium,
ita ut nec putetur in eo loco esse aliquis hominum,
ubi sedetur ad mensas, et omnis eorum
conversatio ita est in multitudine posita, quasi esset
in solitudine, dum ita latet uniuscujusque abstinentia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.