PL 21, col. 408

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

ut ab alio deprehendi non possit. Sedent ergo ad
mensam contingentes magis quam sumentes cibos,
ut nec defuisse mensis, nec tamen ventri satisfecisse
videantur. Major quippe est continentiae virtus, his
abstinere quae in oculis habentur et in manibus.
CAPUT IV. DE BENO.
Vidimus et alium senem [(Pallad., cap. 49.)] mansuetudine
omnes homines praecellentem, Benum nomine,
de quo asserebant fratres qui cum ipso erant,
quod neque juramentum umquam, neque mendacium
de ore ejus processerit, neque ullus hominum iratum
viderit eum aliquando, aut sermonem superfluum
otiosumque proferentem, sed erat vita ejus in summo

silentio, moresque tranquilli, et per omnia quasi
angelici ordinis vir: humilitas quoque immensa, et
in omnibus pro nihilo semetipsum ducens. Denique
nobis multum rogantibus, ut aliquem sermonem ab
eo aedificationis audiremus, vix impetrare potuimus,
ut pauca nobis de mansuetudine loqueretur.
Hic aliquando, cum bestia quaedam, quae hippopotamus
appellatur, regionem illi proximam vicinamque
vastaret, rogatus ab agricolis venit ad locum:
et cum immanem belluam pervidisset, ait ad eam:
Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, ne ultra vastes
hanc terram. Tum illa, quasi Angelo persequente,
effugata, nusquam omnino comparuit. Simili modo
etiam crocodylum ab eo alio tempore fugatum perhibebant.
CAPUT V. DE OXYRYNCHO CIVITATE. (Deest hoc caput in Palladio).

Venimus autem et ad civitatem quamdam Thebaidis,
nomine Oxyrynchum, in qua tanta religionis 142
deprehendimus bona, ut ea nemo digne valeat
enarrare. Repletam namque eam monachis intrinsecus
vidimus, et extrinsecus omni ex parte circumdatam.
Aedes publicae (si qua in ea fuerant) et
templa superstitionis antiquae, habitationes nunc
erant monachorum, et per totam civitatem multo
plura monasteria quam domus videbantur. Sunt autem
in ipsa urbe, quia est ampla valde et populosa,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.