PL 21, col. 410

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

et viderent ad januas ejus latrones, volebant
eos igni tradere. At ille rerum necessitate compulsus,
unum eis solum locutus est verbum: Sinite, inquit,
eos illaesos abire, alioquin gratia a me fugiet
sanitatum. Populi vero, ut audierunt haec, contradicere
non audentes, dimiserunt eos. Latrones vero videntes
quod secum est gestum, abjecta scelerum voluntate,
et praeteritorum multorum paenitudinem gerentes,
ad monasteria vicina confugiunt, atque ibi
emendatioris vitae formam modumque suscipiunt.
Erat autem supradictus vir eruditus non solum
Aegyptiorum et Graecorum lingua, sed etiam Latinorum,
ut et ab eo ipso, et ab his qui ei aderant, didicimus.
Sed et ipse revelare cupiens, et consolari
peregrinationis nostrae laborem, in tabella scribens

ad 144 nos gratiam doctrinamque sui sermonis
ostendit. Erat autem ejus cibus absque ignis opere.
Dicebant autem, quod et noctibus ad eremum progrediens,
comitatu uteretur plurimo eremi bestiarum.
Ipse vero hauriens aquam de puteo suo, et praebens
eis pocula, obsequii earum remunerabat laborem.
Hujus autem rei manifestum dabatur indicium, quod
vestigia bubalorum, caprarumque et onagrorum, circa
ejus cellulam plurima deprehendebantur.
CAPUT VII. DE APOLLONIO.
Vidimus et alium sanctum virum nomine Apollonium [(Pallad., cap. 52. dicitur Apollo.)] ,
apud
Thebaidam, in finibus Hermopolis, ad quam civitatem

Salvatorem, cum Maria et Joseph de Judeae
finibus venisse, tradunt, secundum Prophetiam
Esaiae, dicentis: Ecce Dominus sedet super nubem
levem, et veniet in Aegyptum, et commovebuntur manufacta
Aegyptiorum a facie ejus, et cadent in terram [(Esai. 19.)]
.
Vidimus ergo ibi etiam et templum ipsum,
in quod ingresso Salvatore, corruisse omnia idola
in terram, et comminuta esse, memorabant.
Vidimus ergo supradictum virum, et in vicina
eremo sub monte quodam habentem monasteria:
erat enim pater monachorum circiter quingentorum,
et famosissimus in omnibus Thebaidae finibus habebatur.
Opera enim magna erant ei, et virtutes multas
signaque plurima et prodigia faciebat per eum
Deus. A pueritia namque in abstinentia nutritus. ubi

ad maturam pervenit aetatem, gratia Dei semper
cum ipso crevit. Erat enim annorum fere octoginta,
cum eum vidissemus in monasteriorum congregatione
florentem: sed et ipsi qui videbantur ejus
esse discipuli, ita perfecti erant, et magnifici, ut
omnes paene possent signa facere. Quindecim ergo
annorum secessisse eum ad eremum, ferebant, atque
ibi cum quadraginta annis fuisset in exercitiis spiritualibus
conversatus, aiebant vocem Dei ad eum delatam
dixisse: Apolloni, per te perdam sapientiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.