PL 21, col. 411

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

sapientium in Aegypto, et intellectum prudentium reprobabo. 145
Perdes autem mihi et eos qui inter
ipsos sunt sapientes Babylonis, et omnem culturam
daemonum subrues. Perges ergo nunc ad loca habitabilia:
generabis enim mihi populum substantialem,
et perfectum aemulatorem operum bonorum. At
ille respondens ait: Aufer a me, Domine, jactantiam,
ne forte elatus super fratres meos, cadam ab
omnibus bonis tuis. Respondit ad eum rursus divina
vox: Mitte manum tuam ad cervices tuas, et quod
comprehenderis constringe, et sub arena obrue. At
ille sine mora injecta manu ad cervices suas, apprehendit
quasi parvulum quemdam Aethiopem, et continuo
submersit eum sub arena clamantem et dicentem:
Ego sum superbiae daemon. Post haec vox ad

eum facta est a Deo dicens: Perge nunc: omnia enim
quaecumque a Deo poposceris, consequeris. Ille ergo
post haec perrexit ad ea loca, in quibus homines habitabant.
Temporibus autem Juliani tyranni haec fiebant.
Fuit autem in locis illis spelunca quaedam eremo
vicina, in qua habitare coepit, indesinenter die ac
nocte orationibus vacans, easque centum (ut aiebant)
per diem, totidemque noctis tempore curvans
genua consignabat Deo. Cibo autem magis caelesti,
quam humano utebatur. Indumentum ejus stupeum
collobium erat, quod apud illos lebetes appellatur,
et linteum quod collum et caput obvolveret. Quae tamen
indumenta ferebant permansisse ei in deserto
numquam veterata. Erat ergo in vicino eremi loco,

in virtute Spiritus degens, signa et sanitates miras
efficiens, quas enarrare pro sui immensitate (sicut
ab his qui cum ipso erant, senioribus comperimus)
vox nulla sufficiet. Fama autem magnifica de eo pervulgata,
cum in admiratione omnium quasi propheta
aliquis aut Apostolus haberi caepisset, vicinis e regionibus
monachi diversis ex locis conveniebant ad
eum, et tanquam pio patri magna munera, suas singuli
quique animas offerebant. At ille unumquemque
eorum tota religione suscipiens, alios ad bene operandum,
alios ad bene intelligendum provocabat: sed 146
et ipse prius ea ostendebat exemplis, quae verbis
docere cupiebat. Aliis quidem diebus unumquemque
apud semetipsum exercere abstinentiam, quam posset
sinebat; die vero Dominica, gratia caritatis, secum

omnes cibum sumere hortabatur, cum tamen ipse
solitis abstinentiae observationibus deserviret, herbis
solummodo aut oleribus utens, nec usum, aut ministerium
ignis admittens.
Hic cum audisset, Juliani (ut supra diximus)
temporibus fratrem quemdam militia comprehensum
detineri in carcere, venit ad eum cum fratribus consolandi
gratia, et ut moneret eum in necessitate tenere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.