PL 21, col. 414

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Haec ergo erant verba sancti Apollonii. Sed multo
magis illa scribi oportet, quae in operibus et virtutibus
habuit. Erant aliquando in circuitu ejus 149
positi decem circiter Gentilium vici, apud quos daemoniaca
superstitio summo studio colebatur. Templum
enim erat ibi amplissimum, atque in eo simulacrum,
quod moris erat circumferri a sacerdotibus
bacchantium ritu, cum reliqua multitudine circumeuntibus,
et quasi pro aquis pluvialibus profana mysteria
pergentibus. Contigit autem sub eo tempore,
quo hujusmodi ab eis orgia gerebantur, iter agere
beatum Apollonium per ipsa loca, cum aliquantis
fratribus. Et cum vidisset infelicium turbas, quasi
daemone quodam agi, baccharique per campos, miseratus
errorem eorum, fixis genibus invocavit Dominum

et Salvatorem nostrum, et omnes eos qui
caerimoniis daemoniacis agebantur, cum simulacro
suo stare fecit immobiles, ne progredi omnino usquam
possent. Atque ita per totam diem rapidissimis
adusti aestibus permanserunt, ignorantes unde eis
haerere uno in loco immobiliter contigisset. Tunc
sacerdotes eorum dicebant, esse quemdam Christianum
in regionibus vicinae eremi commanentem,
Apollonium nomine, et ipsius esse haec opera, qui
nisi esset exoratus, sibi periculum permansurum. Ut
autem ad rei tantae miraculum convenerunt undique
qui audierant, et percontantes, quae tanti caussa existeret
monstri, ignorare se penitus fatebantur: suspicionem
tamen dari sibi dicunt supradicti viri, quem
et exorari pro se deposcunt. Tunc quidam ex illis,

vere eos opinari aiunt; nam et vidisse se eum in illo
itinere praetereuntem confirmabant, et tamen adhibere,
quae putabant prodesse, auxilia non morantur.
Adducunt boves, quorum virtute videretur posse moveri
simulacrum. Sed cum nec sic quidem aliquid profecissent,
omni auxilio frustrati, legatos ad hominem
Dei mittunt, pollicentes, ut si eos resolvat his
vinculis, pariter quoque erroris in eis vincula dissolveret.
Haec ubi nunciata sunt ei, sine mora descendit
ad eos, et oratione sola ad Deum fusa, omnes resolvit.
At illi sine dilatione unanimiter omnes confugiunt
ad eum, salutari Deo nostro credentes, et gratias
referentes. Simulacrum vero quod erat ligneum,
continuo tradunt igni. Ipsi autem secuti hominem
Dei, atque edocti ab eo fidem Domini, Ecclesiae Dei

sociati sunt. Plurimi vero ex ipsis cum ipso 150
permanserunt, et etiam nunc in monasteriis degunt.
Facti tamen hujus mirabilis fama ubique diffusa est,
et multi pro hoc ad fidem Domini convertebantur,
ita ut in omnibus illis regionibus nullus jam poene
Gentilium remanserit.
Post aliquantum autem temporis, certamen erat
de finibus inter duos vicos. Hoc cum nuntiatum fuisset
homini Dei, festinans descendit ad eos pacis
gratia. Sed illi furore contentionis incensi, nullo
genere ad pacis consilium flectebantur, maxime

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.