PL 21, col. 415

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

quod unius partis populus plurimum fiduciae in viribus
cujusdam latronis gerebat, qui ipsius certaminis
signifer videbatur. Hunc cum videret Apollonius paci
resistentem, dicit ad eum: Si mihi, o amice, acquiescere
volueris ad pacem, rogabo Deum meum, et
remittet tibi peccata tua. At ille cum audisset, nihil
omnino distulit, sed genibus ejus provolutus supplicabat
ei. Tunc deinde conversus ad turbas, quae
eum secutae fuerant, fecit omnes cum pace decedere.
Quibus secedentibus, ipse permansit cum homine
Dei, expetens ab eo promissum. Tunc vero Apollonius
assumens eum, et cum ipso iter agens ad monasteria,
docebat eum mutare debere ordinem vitae,
et patienter a Deo quaerere misericordiam, promissionem
ex fide exspectare, omnia enim possibilia

dicebat esse credenti [(Marc. 9.)] . Cumque noctis tempore
simul in monasterio requievissent, per visum
ambo vident se esse in caelis, et assistere ante tribunal
Christi: vident etiam Angelos Dei, et Sanctos
quosque adorantes Dominum: et cum haec videntes,
etiam ipsi adorassent Deum, vox Dei defertur ad eos,
dicens: Licet nulla sit communio luci et tenebris,
nec sit aliqua portio fideli cum infideli [(I Cor. 6.)] ;
tamen donatur tibi salus istius, pro quo supplicasti,
Apolloni. Sed et alia multa cum audissent in caelesti
visione positi, quae neque sermo enarrare sufficit,
neque auris audire, surrexerunt a somno, et quae
viderant fratribus indicarunt. Admiratio autem ingens
esse coepit, cum unum atque idem somnium
uterque narraret. Permansit autem cum fratribus

latro ille jam sanctus, vitam suam moresque ad
omnem innocentiam pietatemque commutans,
tamquam in agnum conversus ex lupo, ut in eo
plenissime compleri videretur prophetia Esaiae 151
dicentis: Lupi cum agnis pascentur, et leo et
bos simul paleis pascentur [(Esai. 11.)]
. Vidimus ibi
quosdam etiam gentis Aethiopum viros cum monachis
viventes, et multos ex ceteris monachis in observantia
religionis et virtute animi praecellentes, ut
et in ipsis compleri videatur Scriptura, quae dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo
[(Psal. 67.)]
Adhuc autem in gestis sancti Apollonii ferebatur
hoc. Lis quodam tempore dicebatur exorta inter
duos vicos, quorum unus Christianus, alter Gentilium
fuit. Procedunt ex utraque parte armatorum

turbae plurimae. Accidit autem ut sanctus Apollonius
superveniret. Cumque eos hortaretur ad pacem,
quidam eorum qui inter Gentiles quasi caput erat et
caussa belli illius, homo truculentus et ferus, obsistebat
ei vehementer, dicens, non se permittere fieri
pacem, usque ad mortem suam. Tunc ille: Fiat (inquit)

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.