PL 21, col. 416
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
ut optas, nullus enim alius praeter te perimetur;
sed et congruum honori tuo tibi sepulcrum fiet,
non terra, sed bestiarum ac vulturum ventres. Et
continuo sermo ejus efficitur verus, nullus enim alius
ex utraque parte nisi solus ipse cecidit. Quem cum
sub arena obruissent, mane regressi invenerunt a
bestiis effossum laniatumque, atque a vulturibus devoratum.
Cumque omnes admirationem habuissent,
quod sermo hominis Dei ita fuisset impletus,
conversi sunt omnes ad fidem Salvatoris Domini, et
Apollonium prophetam Dei praedicabant.
Sed et hoc nos non effugiat, quod ab eo primis adhuc
diebus (quibus in spelunca habitare cum paucis
fratribus coeperat) factum didicimus. Dies sanctus
aderat Paschae, et cum solemnitas vigiliarum Sacramentorumque
intra speluncam fuisset expleta, atque
ex his quae fuerant apud eos refectio pararetur
(erant autem eis pauci tantummodo et sicci panes,
atque olera ex his quae sale aspersa reponi apud eos
solent), tum Apollonius fratres qui secum erant alloqui
ita coepit: Si est in nobis fides, et vere fideles 152
sumus famuli Christi, petat unusquisque nostrum
a Deo, si quid quasi in die festo sumere libenter
habet. At illi ipsi potius (qui eos aetate et meritis
praecelleret) haec a Deo poscenda permittunt,
semetipsos inferiores hujus gratiae indicantes. Tum
ille cum omni alacritate orationem fudit ad Deum:
qua expleta, cum omnes respondissent, Amen: ecce
repente ante fores speluncae astare vident homines
quosdam sibi penitus ignotos, quique tam multas
copias rerum omnium, quae ad usus dumtaxat ciborum
pertinent, detulerunt, ut neque tam multa, neque tam
diversa, tam facile quisquam viderit. In quibus erant
quaedam quae omnino in Aegypti regionibus nunquam
visa sunt pomorum genera, et magnitudo incredibilis
uvae, nuces, ficus, mala quoque punica, et
ante tempus omnia, favi, atque mellis, et lactis copia.
Nicolai etiam ingentes, et panes calidi et mundissimi,
qui tamen peregrinae esse viderentur provinciae.
Viri vero qui haec detulerant, statim ut tradiderunt,
quasi festinanter ad eum, a quo missi fuerant,
redire cupientes, mox discedunt. Tum ipsi monachi
gratias Domino referentes, ex his quae sibi fuerant
delata, vesci coeperunt. Quorum copia tanta fuit,
ut usque ad diem Pentecostem quotidie ministrata
sufficerent; certi quod haec sibi a Deo solemnitatis
gratia missa sint.
Comperimus etiam hoc, quod quidam ex fratribus,
cui deerat humilitatis et mansuetudinis gratia,
poposcit ab eo ut peteret a Domino, ut et sibi
donaretur hoc munus: orante illo, tanta in eum