PL 21, col. 418

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

procedit in occursum. Et ut vidit nos, statim
prior adoravit usque ad terram, et surgens osculo
nos suscepit. Ubi autem ingressi sumus monasterium,
oratione prius (ut moris est) data, pedes nostros
propriis manibus lavat, et caetera quae ad requiem
corporis pertinent adimplevit. Haec autem facere ei
moris erat omnibus adventantibus. Consuetudo autem
erat apud eum, ut fratres qui cum ipso erant,
non prius cibum sumerent, quam Communionem
Dominicam perciperent circa horam diei nonam, et
post hoc interdum sic usque ad vesperam permanebant,
dum verbum Dei audientes, de mandatis Domini
adimplendis sine intermissione docebantur.
Post haec, jam cibo sumto, alii ipsorum ad eremum
secedebant, per totam noctem Scripturas divinas

memoriter recolentes, alii in eodem loco ad quem
convenerant permanebant, et usque ad lucem in
hymnis et laudibus Dei pervigiles perdurabant,
sicut et ego ipse praesens vidi. Aliquanti vero ex
ipsis circa horam nonam, cum descendissent
de monte, percepta gratia Domini statim discedebant,
solo hoc spiritali cibo contenti: et hoc faciebant
per plurimos dies. Supra modum autem laetitia
et gaudium inerat eis, et tanta exultatio, quanta haberi
ab ullo hominum non possit in terris. Nullus in
eis tristis omnino inveniebatur, sed et si aliquis visus
fuisset aliquantulum moestior, statim pater Apollonius
caussam moestitiae perquirebat. Frequenter
autem, etiam si aliquis occultare voluisset, ipse
enuntiabat quid lateret in corde, ita ut is qui patiebatur

agnosceret. Monebat ergo eos dicens, non
oportere prorsus inesse tristitiam his quibus salus
in Deo est, et spes in regno caelorum. Tristentur, aiebat,
Gentiles, et lugeant Judaei, plangant sine cessatione
peccatores: justi vero laetentur. Nam si hi qui
terrena diligunt, super fragilibus et caducis rebus
laetantur; nos qui tantae 155 gloriae spem, et aeternitatis
habemus exspectationem, cur non omni exultatione
laetemur? Aut non et Apostolus nos ita monet dicens: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus
gratias agite
[(1. Thes. 5.)]
? Sed quis possit doctrinam
ejus, et verborum gratiam sufficienter exponere?
Unde silere de his melius censeo, quam parum
digne proloqui.
Multa enim nobis beatus Apollonius etiam secretius

de ratione abstinentiae, et conversationis integritate,
multa etiam de hospitalitatis studio disserebat,
et praecipiebat attentius, ut adventantes fratres
quasi Domini suscipiamus adventum. Nam et adorari
fratres adventantes, propterea (inquit) traditio habetur,
ut certum sit in adventu eorum adventum
Domini Jesu haberi, qui dicit: Hospes fui, et suscepistis
me [(Matth. 25.)]
. Sic enim et Abraham suscepit
eos qui homines quidem videbantur [(Gen. 18.)] , Dominus
autem in eis intelligebatur. Interdum autem etiam
contra voluntatem cogere fratres ad corporalem
requiem, sancti Lot exemplum proponebat, qui Angelos
vi compulsos ad hospitium domus suae perduxit [(Ibid. 19.)] .
Sed et hoc monebat (ut si fieri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.